A26815:680
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid enim pulchrius, quam gratiè pieque eos prosequi judicio supremo, quos individuos vitae comites habuimus? Quid turpius quam eorum memoriam cum vitae exitu interstinctam veil;
Quid enim pulchrius, quam gratiè pieque eos prosequi judicio supremo, quos individuos vitae comites habuimus? Quid turpius quam eorum memoriam cum vitae exitu interstinctam velle;
Quibus in testamento legavit quidpiam, & quidem cum honorifica appellatione, fuerunt, Joh. Vincentius primum, cui libros suos fere omnes reliquit. Quanquam ille (exceptis manuscriptis quibusdam, impressisque nonnullis ad ad marginem adnotatis) reliquis abstinuerit, ea mente, ut pretium illorum Aicardi fratribus repraesentaret. Immo ut audivi, constituerat ejusdem sororibus mortis causa donare IV. illa aureorum millia, quae ad se ex Pauli morte rediissent, ut haberent quò expeditius nuberent.
Post Joh. Vincentium, honorati ab Aicardo inter caeteros Caesar Nichesola Patric. & C•n. Veronensis, Latinè graeceque peritus, tabularum, signorum, numismatum, gemmarum amator si quis alius: munificentia adhaec, vitaeque splendour insignis, & plerisque è Dynastarum ordine apprimè charus; & Ptolemaeus Olivetus Patrio. itidem Canonicus que Veronensis, quem suavissimi amici, Dominique elogio in testamento prosecutus est, nec sanè injuria. Ut enim praetereamus nobilium scientiarum cognitionem, in quibus Mathematicarum disciplinarum peritia excellit, vitaesanè candour, & aurea morum integritas, Aicardum adeo raptim in amorem sui pellexerant, ut quod amplius adjiceret nihil haberet. Me hic tertium nisi collocem, haud faciam recte. Exigit enim id suo prope jure mutua inter nos benevolentia, quae corpora quatuor, totidemque animos, unum corpus, unam animam effecerat. Quae nos Patavii studiorum morumque similitudo conjunxerat, eadem nos alibi comitata est, quam semper honoratam, sacro-sanctam semper habuimus. Neque aliunde vindemiales illae nostrae feriae, quas in agro tum Vicetino, tum Veronensi, & ad Benacum quandoque, cum amicis quotannis exigebamus. Hinc illa deliberatio, curaturos nos aliquando, ut pictor quispiam insignis, nos in tabula iconicos delinearet, apposito videlicet emblemate aliquo, indice futuro apud posteros amicitiae nostrae. At invidit mors honestissimae deliberationi, eripuitque nobis potiorem animae nostrae partem. Suppellectilis domesticique instrumenti quod supererat Aicardus distrahi jussit, & pecuniam quae inde redigeretur familiaribus, Pinelli arbitratu, distribui pro salute animae suae. Fratres, sorores, assines elegantissima Epistola consolatus est, biduo riduove antequam moreretur. Me autem ille per amicitiae jura obtestatus est, ut adessem sibi, & praestarem, ut sedulo feci, officia suprema. Nec vero quidquam eorum omissum quae Christianum hominem decent, migrantem è vita hac ad meliorem & beatiorem. Ita ille obiit intempestive quidem si annos quos vixit spectemus, & commoda nostra; at tempestivè satis si uberes sapientiae proventus, & innocentis vitae rations dispiciamus. Quaeris (inquit aureus Philosophus)