A26815:694
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sermones veterum auctorum dictis, plerumque Graecorum, distinguebat, condiebatque nonnunquam dicteriis jocisve, quos vel vetustas, vel illustrium virorum recens auctoritas commendaret. Horum omnium copiosam adeo supellectilem sibi comparaverat, ut nemo unquam ab ejus congressu discesserit nisi doctior. Ipse vicissim colloquentes in omnem partem versare, ut erueret quod sibi hactenus minimè cognitum in promptuarium seponeret. Qua ratione aliquem nullius pretii hominem cum vellet designare, dicebat ab ejus colloquio divertisse se inanem semper & vacuum. Si quid novi Patavii accidisset, rei seriem amabat ab omnibus quotquot eum invisebant, cognoscere, quasi tum primum inaudisset. Afficiebatur enim varietate illa narrationis, quam ipse callidus verborum aestimator, in sermonis author, cui amoris odiive causae adessent, deprehendebat. Neque hoc sine fructu, eruebat namque latitantem saepenumero veritatem, eventusque causas acu (ut in proverbio est) solerti ratiocinatione tangebat. Eodem consilio rumorum, si qui percrebuissent, auctores investigare consueverat, quod hac ratione disquirere se posse confideret, verine an falsi quidpiam continerent. A levibus enim hominibus vix alios quàm inanes sermones prodire. Cujusmodi nescio quem narrabat Romae olim tabellarii adventum, veluti magnum quidpiam, in aurem insusurrasse Gabrieli Silvago Patric. Genuensi contubernali olim suo, leporum ac facetiarum, perinde ac bonarum literarum studioso. Ridebat suavissimè, si quando in aliquos Regum molestos amatores inciderat, quos neque officii, neque spei beneficiorumve acceptorum ratio, sed inconsultus quidam genius permoverat; Horum è re dicebat fore, si aulas eorum quibus insaniebant inviserent, multa ibi conspecturos, quae amorem abigant, odia provocent ⟨p. 360⟩non pauca. Illorum nonnullos eburneis aureisque simulacris persimiles, externa illa Imperii, saelicitatisque specie, latere intus non ut in illis asseres, clavos, araneorum telas, sed animi vitia plerumque vix ulli ferenda. Horum consuetudine si quis utatur, animadversurum brevi, quam perniciosa sit; ignis enim in morem illuminare quae remota sunt, quae admota comburere. Et haec praecepta Pinellus ita animo infixerat, ut quamvis domi quotidie audiret magnorum regum acta, non ideo tamen visus fuerit unquam gratiae odiive causa incessere quempiam, aut de aequitatis semita declinare.
Sermones veterum auctorum dictis, plerumque Graecorum, distinguebat, condiebatque nonnunquam dicteriis jocisve, quos vel vetustas, vel illustrium virorum recens auctoritas commendaret. Horum omnium copiosam adeo supellectilem sibi comparaverat, ut nemo unquam ab ejus congressu discesserit nisi doctior. Ipse vicissim colloquentes in omnem partem versare, ut erueret quod sibi hactenus minimè cognitum in promptuarium seponeret. Qua ratione aliquem nullius pretii hominem cum vellet designare, dicebat ab ejus colloquio divertisse se inanem semper & vacuum. Si quid novi Patavii accidisset, rei seriem amabat ab omnibus quotquot eum invisebant, cognoscere, quasi tum primum inaudisset. Afficiebatur enim varietate illa narrationis, quam ipse callidus verborum aestimator, in sermonis auctore, cui amoris odiive causae adessent, deprehendebat. Neque hoc sine fructu, eruebat namque latitantem saepenumero veritatem, eventusque causas acu (ut in proverbio est) solerti ratiocinatione tangebat. Eodem consilio rumorum, si qui percrebuissent, auctores investigare consueverat, quod hac ratione disquirere se posse confideret, verine an falsi quidpiam continerent. A levibus enim hominibus vix alios quàm inanes sermones prodire. Cujusmodi nescio quem narrabat Romae olim tabellarii adventum, veluti magnum quidpiam, in aurem insusurrasse Gabrieli Silvago Patric. Genuensi contubernali olim suo, leporum ac facetiarum, perinde ac bonarum literarum studioso. Ridebat suavissimè, si quando in aliquos Regum molestos amatores inciderat, quos neque officii, neque spei beneficiorumve acceptorum ratio, sed inconsultus quidam genius permoverat; Horum è re dicebat fore, si aulas eorum quibus insaniebant inviserent, multa ibi conspecturos, quae amorem abigant, odia provocent