A26815:707
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At inhibendus mihi demum progressus orationis meae, impar videlicet magni viri virtutibus assequendis, quas nostratium & exterorum nemo non suspexit, non admiratus est. Divertam igitur (invitus licet) ad morbum ejus & mortem, in gratiam eorum qui nosse velint, quantam in uno homine fecerimus bonarum artium jacturam. Nec sanè indignum quod expendatur, cur Joh. Vincentius adeo infirma valetudine usus sit, qui sobriè admodum vixerit, quia in victus ratione omnia ad normam exegerit, qui demum honestarum voluptatum lineas nunquam transilierit. Et haec profecto in eam me sententiam compellunt, ut arbitrer duabus potissimum de causis hoc Pinello accidisse; aut quod majori animi studio quàm valetudo ferret, libros pervolutaret, quorum est universa trahere ad se animi corporisque munera; aut quod nimis familiariter cum medicis versaretur. Horum siquidem nonnullis, familiaritatis vel existimationis specioso obtentu, est in votis (venia sit dicto) homines torquere per varia artis experimenta. Quae ut in medicos, quos sibi Pinellus optimos, optimo eventu, prolatae ut licuit vitae, delegerat, minimè cadunt, ita me in alteram illam sententiam procliviorem reddunt, per libros illi, ut plerisque aliis, animo valere, corpore imbecillo uti contigisse. Visus ipsi ut diximus hebes, legentem, nec ideo intermittentem torquebat, hepate adhaec utebatur supra modum calido, stomacho autem infirmo, crurum altero minus valuit aliquando; stranguria illi familiaris, quae per taedia diuturni morbi ipsum confecit, atque adeo exanimavit. Quae tamen tantum abest ut ipsius constantiam convellerent, ut firmaverint potius: suspexerimusque nos virum in adversis rebus aequè fortem, ac in secundis temperantem adverteramus. Ad praescriptos enim sibi in victu & curatione medicorum canones, ita se composuit, ut abstinentia, qua ille usus, vix fidem habeat in aegrotante, qui per annum cum morbo luctatus est, de quo medici jam olim desperassent, qui sibi etiam posset in solatium aliquid indulgere. Quo factum, ut contra sententiam ⟨p. 367⟩medicorum vitam in annum protraxerit, accepto ferendam dubio procul eximiae illi, ad quam animum intenderat, medicis obsequendi voluntati. Versatur quippe in hominum ore frequenter, recte se habitura omnia, si aegrotanti cum medico perito conveniat.