A26815:696
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pomponium Atticum, nobilem equitem Romanum, cujus ea praecipue laus literarum 1monumentis commendata, quod in summa Principum virorum gratia, summa etiam moderatione usus sit, quodque pari fastigio steterit in utraque fortuna. In constanti hoc vitae instituto nihil in moribus non aptum aut inter se conveniens observasses. Modestiam enim, ut in Boteri carminibus habetur, jam tum à puero Joh. Vincentius sibi desponderat, cujus in hac nostra narratione non obscura frequenter indicia prodierint, nolui tamen indictam praeterire; ut detur nimirum intelligi, quam prudenti pocillatore usus, labra admoverit calici voluptatis. Nemo in ipso unquam inconsultam famae ⟨p. 361⟩sitim deprehendit; adeo parcus patriae, gentis, affinium laudator fuit. Actiones suas, aut elevare, aut obtegere si lentio; dicta etiam si quando praeclara, ut non semel excidissent, adscribere aliis solitus. Qua ratione ambitionem, tragoedorum Erynnim proculà moribus suis amandarat, cùm assurgeret, caput aperiret, decederet de via, non religiosis modo viris quotquot obvios habebat, sed & his qui perfuncti ullis honoribus, Patriciis Venetis, Gymnasii interpretibus, aliisque non paucis, quorum plerisque nobilitate, opibus, doctrina maximè praestabat. Cum plures illum obsoleta nostris penè moribus Illustrissimi appellatione, multis tamen illi capitibus convenienti, compellarent, abstinuit tamen pertinacissimè ab ea, & ne posthac ita vocaretur, ab amicis deprecatus est; corripuit etiam repressitque amicis verbis eos, qui ipsum honoris gratia Excellentem, seu Excellentissimum nominarent, eo praetextu, quod haec non sibi, sed magnis in re literaria viris deberentur, vixque possent ad se traduci, qui adolescens relatus in album scholasticorum, vitae institutum, cui semel assuevit, deseruit nunquam. At despectui haberi see, redigive in ordinem, non ferebat; uti & injurias in familiars suos, quorum aestimationem perinde tutabatur ac suam. Appellari see in aliqua scriptione minus honorificè quam decebat, enixe prohibuit. Exemplo sit Philippus Plegafecta civis meus, nobilis ille polytropia & vario rerum usu, qui non ita pridem in patria obiit. Hic in commentario de Scstertiis, quem Romae 2ediderat, Pinellum nostrae aetatis summum Criticum appellavit, ea mente, ut penes coryphaeum animorum (eo enim loco Joh. Vincentium habuit) rei literariae arbitrium esse pronunciaret.