A26815:698
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Involvit silentio haec omnia eo studio Pinellus, ut etiam fratri, ad quem singulis hebdomadibus literas dabat, caelata esse voluerit: essetque voti compos effectus, nisi frater de tota re factus fuisset à Cardinali certior, ut mihi ipse Neapoli aliquando confessus est, cum haud modicè remissi adeò animi moderationem, quà admiraretur, quà commendaret. Capuae Archiepiscopatum (ut audio) eodem ardore quo non pauci appeterent, rejecit; neque se nobilissimae urbis praestantia, amplissimi Sacerdotii proventibus, affinium precibus, de proposito dimoveri passus est; ut qui optimè nosset, in quas aerumnas incidant ii qui se muneribus Ecclesiasticis incogitantes urgeri sinunt: obeundas ipsis molestias complures, nisi officii sui esse desertores turpiter malint. Quae sanè Gasparem Contarenum nobilissi. Cardin. impulerunt ut diceret, amplissima Sacerdotia plus in se oneris quàm splendoris habere, quoque majora illa forent, eò molestiae plus solicitudinisque continere. Pinello sanè in patria & alibi, satis ampla patuisset quorumvis honorum via, modò ipse non noluisset; at maluit ille, ut praedicaverat de adolescente Paulus Manutius, ab omni honorum cupiditate, sola 1virtute contentus, longissimè distare. Recepissent eum Patavini lubentes in civitatem, magno splendori publicae illorum rei futurum. At is Scholastici nomen ne dimitteret, quod arripuerat semel, constantissime recusavit. Ortus Neapoli & educatus, Neapolitanum dici se non ferebat; non quod affines, quos Neapoli splendour opibusque praestantes habebat, non amaret; sed quod Genuam patriam agnosceret, in qua à sexcentis jam annis gentilitii decoris primordia, & libertatem in oculis ferret: pulchrum ratus ejus civitatis primarium esse civem, quae propriis consiliis, non alienis nutibus, avitum imperium tutaretur: hanc patriam vocabat, hujus see desiderio teneri asserebat, dolebatque quòd eò nunquam accessisset, ubi omnibus charus, amicorum & affinium copias recenseret. Ostentationem quae saperent repudiavit semper; ideoque neque se unquam ad fastigium studiorum, quod vocant Doctoratum, emeritum licet, promoveri passus est: quam deliberationem egregiè tutatus est in omni vita. Et cum Patavii complures clarorum virorum coetus cogerentur, quos Academias appellamus, Elevatorum, Occultorum, Aethereorum & aliorum, nulli unquam nomen dedit;
Involvit silentio haec omnia eo studio Pinellus, ut etiam fratri, ad quem singulis hebdomadibus literas dabat, caelata esse voluerit: essetque voti compos effectus, nisi frater de tota re factus fuisset à Cardinali certior, ut mihi ipse Neapoli aliquando confessus est, cum haud modicè remissi adeò animi moderationem, quà admiraretur, quà commendaret. Capuae Archiepiscopatum (ut audio) eodem ardore quo non pauci appeterent, rejecit; neque se nobilissimae urbis praestantia, amplissimi Sacerdotii proventibus, affinium precibus, de proposito dimoveri passus est; ut qui optimè nosset, in quas aerumnas incidant ii qui se muneribus Ecclesiasticis incogitantes urgeri sinunt: obeundas ipsis molestias complures, nisi officii sui esse desertores turpiter malint. Quae sanè Gasparem Contarenum nobilissi. Cardin. impulerunt ut diceret, amplissima Sacerdotia plus in se oneris quàm splendoris habere, quoque majora illa forent, eò molestiae plus solicitudinisque continere. Pinello sanè in patria & alibi, satis ampla patuisset quorumvis honorum via, modò ipse non noluisset; at maluit ille, ut praedicaverat de adolescente Paulus Manutius, ab omni honorum cupiditate, sola