A26815:711
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et si quando divinis officiis hebdomadae uti appellant majoris, exaudiendis (quod raro admodum contigit) impediebatur, nihil antiquius habuit, quam ea domi ut recitarentur curare. Beatissimam virginem eximiè coluit, ejusdemque festos dies. Quocirca paucis antequam obiret diebus, sub diem Deiparae virginis assumptioni sacrum; mihi ille tum, adventat inquit tempus persolvendi tributum. Ego qui à morbo pejus quotidie see habentem noveram, loqui illum de aegrotationis molestiis existimabam, quarum monitu adfuturam propediem sentiret mortem, quae naturae pensum exigeret; at is ut me haerentem vidit, explicuit sese, de animo videlicet intellexisse sacra confessione purgando, eodemque reficiendo sanctissimo Christi Domini corpore, ut quotannis eo die praecipuo cum sensu pietatis consueverat. A mortis ille meditatione haudquaquam alienus fuit, cum optime sciret, naturam morti ostiariae munus injunxisse, quo amota corporis sera, nostris animis aditum in coelum affectantibus, viam veluti postliminio aperiret. Cavit tamen cogitationem hanc ne plus nimio ostentaret; imo dedit operam, ne ab amicis, & familiaribus in ea deprehenderetur, turpe id sibi, & parum conveniens anteactae vitae instituto ratus, quam ita composuerat, ut in omnem eventum citra solicitudinem aut curam obtemperatum iret legibus, quas Dei Opt. Max. administra natura in genus humanum sanxisset. Hoc ille praestabat, animum in alias curas traducendo, literarias praecipuè, quarum suavitati jam tum à puero assueverat. Memini ego cum ipsum semel adhortarentur medici, ut ab his abstineret, non renuisse quidem pro ea qua ipsos prosequebatur reverentia, at post eorum discessum, conversum ad me in haec verba, Ego vero in hoc morbo, diutino ut vides & permolesto, tantis premor cruciatibus, ut nisi eorum amaritiem jucundissimorum mihi studiorum dulcedine diluam miserrimus profecto sim. Anatomes professor clarissimus Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, qui cum Camillo Frascato aegrotantem quotidie invisebat, amici aliquando miseratus, quem ad exitum vitae sestinantem his cogitationibus distineri permoleste serebat, admonuit, ut haec abjiceret, decurrendi sibi vitae spatii modicum quid superesse, adhortationem hanc esse officii sui, quod in maximo amici discrimine si deserat impius sit: animum se voluisse religione semel liberare, ne ullus ipsi unquam esset conquerendi locus.
Et si quando divinis officiis hebdomadae uti appellant majoris, exaudiendis (quod raro admodum contigit) impediebatur, nihil antiquius habuit, quam ea domi ut recitarentur curare. Beatissimam virginem eximiè coluit, ejusdemque festos dies. Quocirca paucis antequam obiret diebus, sub diem Deiparae virginis assumptioni sacrum; mihi ille tum, adventat inquit tempus persolvendi tributum. Ego qui à morbo pejus quotidie se habentem noveram, loqui illum de aegrotationis molestiis existimabam, quarum monitu adfuturam propediem sentiret mortem, quae naturae pensum exigeret; at is ut me haerentem vidit, explicuit sese, de animo videlicet intellexisse sacra confessione purgando, eodemque reficiendo sanctissimo Christi Domini corpore, ut quotannis eo die praecipuo cum sensu pietatis consueverat. A mortis ille meditatione haudquaquam alienus fuit, cum optime sciret, naturam morti ostiariae munus injunxisse, quo amota corporis sera, nostris animis aditum in coelum affectantibus, viam veluti postliminio aperiret. Cavit tamen cogitationem hanc ne plus nimio ostentaret; imo dedit operam, ne ab amicis, & familiaribus in ea deprehenderetur, turpe id sibi, & parum conveniens anteactae vitae instituto ratus, quam ita composuerat, ut in omnem eventum citra solicitudinem aut curam obtemperatum iret legibus, quas Dei Opt. Max. administra natura in genus humanum sanxisset. Hoc ille praestabat, animum in alias curas traducendo, literarias praecipuè, quarum suavitati jam tum à puero assueverat. Memini ego cum ipsum semel adhortarentur medici, ut ab his abstineret, non renuisse quidem pro ea qua ipsos prosequebatur reverentia, at post eorum discessum, conversum ad me in haec verba, Ego vero in hoc morbo, diutino ut vides & permolesto, tantis premor cruciatibus, ut nisi eorum amaritiem jucundissimorum mihi studiorum dulcedine diluam miserrimus profecto sim. Anatomes professor clarissimus Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, qui cum Camillo Frascato aegrotantem quotidie invisebat, amici aliquando miseratus, quem ad exitum vitae sestinantem his cogitationibus distineri permoleste serebat, admonuit, ut haec abjiceret, decurrendi sibi vitae spatii modicum quid superesse, adhortationem hanc esse officii sui, quod in maximo amici discrimine si deserat impius sit: animum se voluisse religione semel liberare, ne ullus ipsi unquam esset conquerendi locus.