Postquam Philippus Pulcher Galliae rex Bonifacij VIII. Pontificis Roma ni execrationes elu•erat, & amentiam ipsius coarguerat, literis ad cum datis quae apud plerosque ejus seculi scriptores habentur, ipsumque demum dignitate Pontificia spoliaverat, Cardinals regis offensionem verity, Clementem V Guasconem, Gallum, Pontificem eligunt. Ille à Collegio Cardinalium Perusii cum absens esset creatus, eos omnes Lugdunum evocat, ubi in aede Divi Justi praesentibus Philippo Galliae, Eduardo Angliae, & Alfonso Arragoniae regibus coronam accipit, anno salutis reparatae MCCCV, eodemque anno creatis multis Cardinalibus Gallis, sedem Avinioni constituit, ubi etiam eo mortuo sex insequentes Romani Pontifices, Joannes XXIII. Caturcinus, Benedictus XII. Tholosanus, Clemens VI, Innocentius VI, Urbanus V, Gregorius XI, Lemovicenses, Galli omnes Româ derelictâ per septuaginta annos permanserunt Horum sane Pontificum, praesertim Clementis V, & Joannis XXIII, rapinas, libidines, luxuriam, gulam gravissimè perstringunt, Romanamque Curiam Babylonem appellant poetae Itali, *Dantes Aldigerius, & *Franciscus Petrarcha, qui sub illis Avinioni in aula Romana degebant, sive quod Gallis infesti erant, sive quod viri integerrimi perdititissimos eorum mores pati non poterant. Solum Clemens V à Jurisconsultis saepe memoratur, quod librum Clementinarum in Concilio Viennensi à see editum Juri Canonico adjecerit. Ceterum Gregorius XI, urbis Romanae ruinis, Italiaeque tumultibus commotus, relictâ clam Avignon Romam redit anno MCCCLXXVI, ab excessu Pontificum septuagesimo primo, ubi incredibili omnium laetitia exceptus, basilicas, palatia, aedificia, & civitatis moenia collapsa coepit restaurare. Eo post biennium mortuo Cardinales, qui ferè omnes Galli erant, populi Romani injurias metuentes, qui Italum postulabat, Pontificem eligunt Bartholomeum Barensem Archiepiscopum, qui, mutato nomine, Urbanus VI dici voluit. Ille vero cum nomine mores etiam subito mutavit; nam cum ab omnibus moderati ingenij vir haberetur, Cardinals universos incipiebat graviter increpare, & cum Otho Brunsuicensis Tarenti Princeps, qui Joannam Siciliae reginam duxerat, in genua procumbens ei poculum in prandio porrigeret, principem aliquandiu ita subsistere passus est, donec à Cardinalibus admonitus aegre ab eo poculum acciperet.
Postquam Philippus Pulcher Galliae rex Bonifacij VIII. Pontificis Roma ni execrationes elu•erat, & amentiam ipsius coarguerat, literis ad cum datis quae apud plerosque ejus seculi scriptores habentur, ipsumque demum dignitate Pontificia spoliaverat, Cardinales regis offensionem veriti, Clementem V Guasconem, Gallum, Pontificem eligunt. Ille à Collegio Cardinalium Perusii cum absens esset creatus, eos omnes Lugdunum evocat, ubi in aede Divi Justi praesentibus Philippo Galliae, Eduardo Angliae, & Alfonso Arragoniae regibus coronam accipit, anno salutis reparatae MCCCV, eodemque anno creatis multis Cardinalibus Gallis, sedem Avinioni constituit, ubi etiam eo mortuo sex insequentes Romani Pontifices, Joannes XXIII. Caturcinus, Benedictus XII. Tholosanus, Clemens VI, Innocentius VI, Urbanus V, Gregorius XI, Lemovicenses, Galli omnes Româ derelictâ per septuaginta annos permanserunt Horum sane Pontificum, praesertim Clementis V, & Joannis XXIII, rapinas, libidines, luxuriam, gulam gravissimè perstringunt, Romanamque Curiam Babylonem appellant poetae Itali, *Dantes Aldigerius, & *Franciscus Petrarcha, qui sub illis Avinioni in aula Romana degebant, sive quod Gallis infesti erant, sive quod viri integerrimi perdititissimos eorum mores pati non poterant. Solum Clemens V à Jurisconsultis saepe memoratur, quod librum Clementinarum in Concilio Viennensi à se editum Juri Canonico adjecerit. Ceterum Gregorius XI, urbis Romanae ruinis, Italiaeque tumultibus commotus, relictâ clam Avinione Romam redit anno MCCCLXXVI, ab excessu Pontificum septuagesimo primo, ubi incredibili omnium laetitia exceptus, basilicas, palatia, aedificia, & civitatis moenia collapsa coepit restaurare. Eo post biennium mortuo Cardinales, qui ferè omnes Galli erant, populi Romani injurias metuentes, qui Italum postulabat, Pontificem eligunt Bartholomeum Barensem Archiepiscopum, qui, mutato nomine, Urbanus VI dici voluit. Ille vero cum nomine mores etiam subito mutavit; nam cum ab omnibus moderati ingenij vir haberetur, Cardinales universos incipiebat graviter increpare, & cum Otho Brunsuicensis Tarenti Princeps, qui Joannam Siciliae reginam duxerat, in genua procumbens ei poculum in prandio porrigeret, principem aliquandiu ita subsistere passus est, donec à Cardinalibus admonitus aegre ab eo poculum acciperet.
- *De•• in • canto 19. & […] Para••o […] 27.De•• in • canto 19. & 〈…〉 Para••o 〈…〉 27.
- *Nella te • a part, sonetto. 8. 9. 10. & […]. 20.Nella te • a parte, sonetto. 8. 9. 10. & 〈…〉. 20.