A26815:20
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quem quidem Pontificis fastum & severitatem intempestivam Cardinals molestè ferentes, Fundos, civitatem in regno Neapolitano, confugiunt, ubi renunciato prius electionem Urbani nullius momenti esse, quod metu & vi facta esset, denuo Rupertum Cardinalem Genevensem eligunt, qui Clemens VI dici voluit, & Avinionem cum suis Cardinalibus saecessit. Ita hic Avinioni, ille Romae creatis novis Cardinalibus Pontificem agit, & inter eos universus orbis Christianus divisus est: Germani siquidem, Angli, Poloni, Hungari, Boemi, Daci, Sueci, & Itali plaerique Urbano, Galli autem & Hispani Clementi obtemperabant. Urbanus in Pontificatu suo quem per XI annos gessit, Ecclesiae dignitates ⟨p. 4⟩vilissimis Cardinalibus creatis dehonestavit, & inter principes Christianos bella concitavit, unde à plerisque pro Urbano Turbanus dicebatur: vir omnium qui unquam Romanam sedem tenuerunt crudelissimus; nam ex Episcopis & Cardinalibus qui Clementi occulto saver insimulabantur, alios carceribus, alios tormentis addixit, & postremò è Cardinalibus sex praestantissimos morte multavit, quorum unum in itinere see conspiciente immaniter trucidari, reliquos quinque dum Genuae esset culeis insutos in mare proijci jussit. Clemens interea Avinioni vitiis aemuli sui parum concessit, quem omnes tradunt fuisse ambitiosum, prodigum, pervicacem, superbum, & qui praeter familiae suae nobilitatem (erat enim è familia Comitum Genevensium) de caetero nihil haberet quod in eo posset laudari. In Urbani demortui locum suffectus est Romae Petrus Tomacellus Cardinalis, qui mox appellatus est Bonifacius IX, & mortuo paulò postea Clement Avinioni, Cardinals ne capite destituerent ur, Pontificem eligunt Petrum de Luna Hispanum, qui Benedictus XIII dici voluit. Hi vero eos quibus successerunt vitiis etiam superarunt, neque eorum utervis ut pax Ecclesiae conciliaretur, voluit de sua dignitate decedere. Bonifacius cum eligeretur non solum scribendi, canendi, & literarum omnium praeter Grammaticam, verum etiam rerum gerendarum expers erat, & in munere suo id solum contendebat, ut nepotes suos locupletaret per sacrorum omnium mercaturam, quam ille quidem ex omnibus Romanis Pontificibus turpissimè exercuit.
Quem quidem Pontificis fastum & severitatem intempestivam Cardinales molestè ferentes, Fundos, civitatem in regno Neapolitano, confugiunt, ubi renunciato prius electionem Urbani nullius momenti esse, quod metu & vi facta esset, denuo Rupertum Cardinalem Genevensem eligunt, qui Clemens VI dici voluit, & Avinionem cum suis Cardinalibus saecessit. Ita hic Avinioni, ille Romae creatis novis Cardinalibus Pontificem agit, & inter eos universus orbis Christianus divisus est: Germani siquidem, Angli, Poloni, Hungari, Boemi, Daci, Sueci, & Itali plaerique Urbano, Galli autem & Hispani Clementi obtemperabant. Urbanus in Pontificatu suo quem per XI annos gessit, Ecclesiae dignitates