A26815:700
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Morum integritatem adeo adamavit, ut cum adolescens Patavii domum conduxisset è region aedium clarissimae tunc temporis foeminae Constantiae Fulgosiae, ad quas animi causa horis subsecivis ventitabant, quotquot Patavii tunc ingenii laude florebant, nunquam tamen eo diverterit Pinellus, pudori suo ⟨p. 363⟩labeculam quampiam adspergi posse ratus, si de instituto genere vitae aliquantulum remisisset. Quod sibi propositum ne excideret unquam, vitreas fenestras, per quas in lectissimae matronae, ejusque pulcherrimarum comitum cubicula introspectaret, pessulo obfirmatas perpetuo voluit, quod (ut ajebat) existimaret, nolle illas spectari see, molesteque laturas si quis earum acta parum tempestivè exploraret. Interdixerat sibi conviviorum, & chorearum praesertim, celebritatem, quod iis mulierum virorumque parùm sanis conventibus avocari see a stu • iis extimesceret, eorum exempla animo volvens, qui harum illecebrarum turbine in voluptatum scopulos acti, existimationis naufragium fecerunt. Macte animo vir clarissime, qui adolescentibus nostris Canona expressisti, ut ad tui conspectum voluptates blandissimas dominas procul haberent, modo gloriae culmen attingere aliquando exoptarent. At quoniam hunc nostrum saepe saepius curiosum appellavimus, non diximus ea mente, ut alienorum exploratorem vitiorum notaremus, cui fuerit curae alienum dedecus ob oculos ponere, inquirenti videlicet in dicta omnium & facta; longè aliis illum moribus imbuerat natura, ne per annos quidem XX. & amplius scientem quales in vicinia essent ii inter quos vix unus domesticus paries interjectus. Ea nobis voce propositum fuit nobilem animi propensionem exprimere, quam ille ad omnes investigandae veritatis rations acerrimam conferebat, aliarum omnino rerum, quarum huc non tenderet cognitio, negligens & incuriosus. Hinc fiebat ut spectaculorum minimè amans esset, irrideretque eos, qui pompas, fabulas, saltationes, hastiludia spectatum irent. Cumque Vicetiae anno M. D. LXXXV. Academia uti vocant Olympicorum, regio prope apparatu, Sophoclis Oedipum tyrannum, Italicè redditum ab Ursato Justiniano Patric. Veneto, agendum decrevisset, confluerentque eo turmatim è vicinis urbibus docti passim & indocti, substitit tamen ille domi, precesque meas & amicorum quotquot aderamus aversatus est, sibi suffecturam confessus Aicardi in eo genere diligentiam, quem nolenti similis, permisit tamen fabulae nobiscum interesse.
Morum integritatem adeo adamavit, ut cum adolescens Patavii domum conduxisset è regione aedium clarissimae tunc temporis foeminae Constantiae Fulgosiae, ad quas animi causa horis subsecivis ventitabant, quotquot Patavii tunc ingenii laude florebant, nunquam tamen eo diverterit Pinellus, pudori suo