A26815:687
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At quae causae cur unam urbem omni orbi terrarum praetulerit? Patavium (ut nobilissimae urbi quod bene de nobis merita est, rependamus) literarum cupientes prae caeteris omnibus, amoenitatis & otii philtro allicit mirum in modum. Insigniores duas, mea quidem sententia, in terram Italiam colonias Trojani deduxerunt, Romam, & Patavium, advenarum ambas frequentia celebres, dissimili tamen & prope diversa ratione. Ille enim laboriosis hominibus, honorum divitiarumque cupidis, haec otiosis doctrinarum amatoribus patet, quos. Pax scura juvat, faelicis & otia vitae,1 Et nunquam turbata quies, somni que peracti. Nullibi enim (Europam ut libet pervagare) Academiam reperias, in qua Musarum altrix quies literatos aeque ad se invitet. Hic nemo est, qui advenarum vitam curiosius exploret, hic seu genio indulgere quis velit, seu ipsum defraudare, nemo erit qui impensè curet. Animadverterat haec Pinellus, narrabatque Patavii omnes, peregrinos quantumvis, perinde vivere ac si in patria essent; Germanos enim, Gallos, Polonos, eandem vitae victusque rationem asservare, cui domi assueverant, quod nullibi videas. Advenis enim alibi usitatum transire in mores incolarum, & patrios aversari. Bononiae namque, ne long abeamus, Germani, Galli, Hispani, Italicissant omnino, conformantque sese ad civium consuetudinem; at Patavii nihil tale. Cujus eae possunt esse rationes: vel quod Venetorum moribus, honestae huic ad placitum vivendi licentiae Patavini assueverint, ideoque nihil ad se pertinere putent, quo quis corporis cultu utatur, quid agat, quid meditetur; vel quod hic advenarum frequentia non nisi aequis conditionibus see in civitatem, ut ita dicam, recipi passa sit. Huc ergo peregrini see lubentes tanquam in portum recipiunt, quotquot literarium otium amant, quà sibi lucubrationibus, quà aliis publicè interpretandi munere consulturi. Clementia praeter haec aeris advenis omnibus, sub alio quantumlibet coelo natis, domestica & familiaris, non minima in causa est, cur qui hic aliquandiu vixerint, honoribus quamvis & dignitatibus in patria & alibi aucti, ad Patavinam tamen libertatem quoties meminerint, suspirent. Neque hac non usus Pinellus, in cujus victu & vestitu elegantiam quidem & splendorem, sed non ultra privatum modum notasses. Vestibus ille sericis in perpetuum abstinuit, laneis usus, sed optimis & praestantissimis, luxum & fastum quacunque ratione declinans:
At quae causae cur unam urbem omni orbi terrarum praetulerit? Patavium (ut nobilissimae urbi quod bene de nobis merita est, rependamus) literarum cupientes prae caeteris omnibus, amoenitatis & otii philtro allicit mirum in modum. Insigniores duas, mea quidem sententia, in terram Italiam colonias Trojani deduxerunt, Romam, & Patavium, advenarum ambas frequentia celebres, dissimili tamen & prope diversa ratione. Ille enim laboriosis hominibus, honorum divitiarumque cupidis, haec otiosis doctrinarum amatoribus patet, quos. Pax scura juvat, faelicis & otia vitae,