A26815:702
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
qui tot annos ita 1vivo, ut à studiis nullo me unquam tempore aut commodum aut ocium meum abstraxerit, aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardarit. Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad voluptates, & ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique aleae, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Liberalitas etiam, quae magna in viro nobili laus, in Pinello non minimum enituit, cùm vel beneficia minima rependeret maximis, vel dignos conquireret studiosè, in quos aliquid conferret. Modum tamen rationemque ad amussim adhibuit, ut ne videretur agere praeposterum quidpiam. Cavit enim sanè quàm accurate, ut bonos tantum sibi obstringeret, ut beneficia tempestive collocaret in eos qui officium agnoscerent, quosque res muneri data oblectaret: patebit hoc ex iis quae hic exscribemus, in quibus animadvertemus profecto, si non immanes profusiones, at convenientiam saltem, qua munera non vilescerent. In me ille olim audiverat ab Episcopo Vicetino collatum honorem Canonicatus, cum munere adjuncto Theologicae scholae; disquisivit statim, quid ejus mihi tractationis praeceptum esset, cumque Genesiam conperisset sacrorum voluminum caput, de industria selectum, ea ratione, quod mihi primum in Ecclesia Vicetina, & in patria id muneris demandatum esset, instruxit is me, nihil tale cogitantem, elegantissimo librorum commentariorumque apparatu, quò desumerem quae liberet ad ornatum interpretationis meae, quibus adjunxit aureorum monitorum centuriam, quibus quatenus progrediendum, ubi sistendum, deliberandumque cum laude in suscepta interpretandi ratione, quae mihi insistenda vestigia, qua methodo utendum, peramanter docteque praescripserat. Caesarem Nichesolam quod inaudisset politicae rei studiosum, luculentarum de ea re conscriptionum fasce ideo voluit locupletatum, quod sibi, praeclari sane opus artificis horologium, minutum tamen, dono dedisset.
- 1Cic. in orat. tro Archia.