A26815:715
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At ejus generis officio quamplures mecum perfuncti, quod scirent extare illas gravissimas causas doloris mei, amissum mihi patrem, patronum, amicum, qui me amaret, tueretur, diligeret, cui per XX. & amplius annos fuissem intimè familiaris, quem & Patavii dumb essem quotidie non invisere, & absens non per literas ferme quotidianas salutare, nefas haberem. Constituerat ipse (ut ex ejus perantiquo familiari audivi) etiam apud posteros mutuam benevolentiam nostram, insigni aliquo edito amoris monumento contestari, quod ut averterit mors, non ideò minus debere me illi sentio, felicitatis & existimationis meae (si quid mihi earum contigerit) parenti, & auctori. Pinello enim & Aicardo adhortantibus, à patria non procul (quod magno quis emptum velit) nactus sum tutissimum asylum fortunarum mearum, domum Marci Cornelii Episcopi Patavini, quem uti exemplar aevi prioris, & miratur nostra, & suspiciet posterior aetas. In suam me is familiam illectum, suavitate morum, & animi candour, ea complectitur benevolentia, ut habere videatur justi fratris loco. Probitas nimirum, & humanitas solitaria non sunt, sed amant dare see in conspectum, contrectari, & moderato usu nitescere opes suas. Et vero non alia ratione hominem homini deum fieri contingit. Horum ego mutuo amori, quae dixi ni accepta feram magna ex parte, ingratus profecto sim. Quid enim optandum magis, quam mihi in patriae pene dixerim conspectu, in suavissimi fratris oculis, qui me à semetipso divelli aegerrimè tulisset, patronum optimum obtingere, per quem apud Pinellum & Aicardum, quos ille propter multas ingenii & humanitatis suavitates amabat, esse quotidie liceret?
At ejus generis officio quamplures mecum perfuncti, quod scirent extare illas gravissimas causas doloris mei, amissum mihi patrem, patronum, amicum, qui me amaret, tueretur, diligeret, cui per XX. & amplius annos fuissem intimè familiaris, quem & Patavii dum essem quotidie non invisere, & absens non per literas ferme quotidianas salutare, nefas haberem. Constituerat ipse (ut ex ejus perantiquo familiari audivi) etiam apud posteros mutuam benevolentiam nostram, insigni aliquo edito amoris monumento contestari, quod ut averterit mors, non ideò minus debere me illi sentio, felicitatis & existimationis meae (si quid mihi earum contigerit) parenti, & auctori. Pinello enim & Aicardo adhortantibus, à patria non procul (quod magno quis emptum velit) nactus sum tutissimum asylum fortunarum mearum, domum Marci Cornelii Episcopi Patavini, quem uti exemplar aevi prioris, & miratur nostra, & suspiciet posterior aetas. In suam me is familiam illectum, suavitate morum, & animi candore, ea complectitur benevolentia, ut habere videatur justi fratris loco. Probitas nimirum, & humanitas solitaria non sunt, sed amant dare se in conspectum, contrectari, & moderato usu nitescere opes suas. Et vero non alia ratione hominem homini deum fieri contingit. Horum ego mutuo amori, quae dixi ni accepta feram magna ex parte, ingratus profecto sim. Quid enim optandum magis, quam mihi in patriae pene dixerim conspectu, in suavissimi fratris oculis, qui me à semetipso divelli aegerrimè tulisset, patronum optimum obtingere, per quem apud Pinellum & Aicardum, quos ille propter multas ingenii & humanitatis suavitates amabat, esse quotidie liceret?