A26815:716
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Audisti quisquis haec legis, privatas doloris mei causas, vidisti jacturam: at detrimentum, quod Italia, & universa penè dixerim Europa, in eodem passae sunt, quo satis digno genere orationis prosequemur? Ejusmodi viros parcè profert natura, opes suas in abdito habere jamdiu docta. Methonis fortasse anus transigendus iis qui alterum Pinellum expectant, cujus studium humaniora studia restituat in pristinum splendorem, cujus opes in nobiles libros colligendos impendantur, cujus dignitas viris doctis patrocinio sit. Aetas sane nostra si quem ferret ejusmodi, is (ita me Deus amet) non alius erit à Nicolao Fabricio Gallo, domo Aquis Sextiis, clarissimo adolescente, qui Romae & Patavii vixdum plenam pubertatem egressus, eo ardour Pinellum & Pinelli studia est complexus, ut omnibus nobis, & doctis viris quotquot his capiuntur literis, miraculo sit.
Audisti quisquis haec legis, privatas doloris mei causas, vidisti jacturam: at detrimentum, quod Italia, & universa penè dixerim Europa, in eodem passae sunt, quo satis digno genere orationis prosequemur? Ejusmodi viros parcè profert natura, opes suas in abdito habere jamdiu docta. Methonis fortasse annus transigendus iis qui alterum Pinellum expectant, cujus studium humaniora studia restituat in pristinum splendorem, cujus opes in nobiles libros colligendos impendantur, cujus dignitas viris doctis patrocinio sit. Aetas sane nostra si quem feret ejusmodi, is (ita me Deus amet) non alius erit à Nicolao Fabricio Gallo, domo Aquis Sextiis, clarissimo adolescente, qui Romae & Patavii vixdum plenam pubertatem egressus, eo ardore Pinellum & Pinelli studia est complexus, ut omnibus nobis, & doctis viris quotquot his capiuntur literis, miraculo sit.
Post patrui obitum Caesar Pinellus Patavii substitit per aliquot dies, tum ut ⟨p. 372⟩creditores (si qui forte erant) haberent quem adirent; tum ut bibliothecam ad Cosmum patruelem transvehendam Neapolim curaret; cujus semissem haereditario sibi jure obvenientem Cosmo dono dederat, cui, ut nos audivimus aliquando, mens fuit Caesaris liberalitatem pari officio compensare. At humana haec studia quam parvi Deus pendat, & saepe aliàs, & tunc in pretiosa illa bibliotheca perspectum satis. Ejus nobis jacturae historiam pertexere in animo est, ut nimii rei literariae amatores, excitentur recenti exemplo ad comparanda sibimet ipsis bona illa, quae nec vis temporis abolere, nec injuria hominum intervertere possint. Et sane ridendum nescio an plorandum sit, congestas bibliothecarum opes miseris modis quotidie dissipari, nec ideo minus deesse homines, qui summa cura in id incumbant, ut haeredes onerosam sibi sarcinam prorsus abjiciant, vel controversam conjiciant in domesticas latebras, ubi cum blattis & tineis perpetuò pugnet. Patavii animam vix egerat Pinellus, cum nescio quis ad Senatum Venetum detulit, èrepublica non esse, asportari Neapolim, cum Joh. Vincentii libris, intima quaeque Venetorum consilia. Collegisse illum per XL. annos, quicquid legatis Venetis legation perunctis adnotare, & in Senatu exponere moris est: opibus & gratiae illius patuisse tabularia Senatus, rei videlicet Venetae amatory: at defuncto ipso minime ferendum, ut arcana imperii evulgarentur, & in hostium fortasse manus inciderent. Probavit Senatus quae dicebantur, imperavitque Patavii Praetori, ut capsas librorum centenas & amplius sisteret, obsignaretque. Ex his in XIV. conjeceramus libros manu scriptos, quarum binae nihil aliud continebant, quam commentarios & acta rerum Italicarum, exterarumque. Has oportuit ex compacto deferri in domum Praetoriam, ubi delectus habitus CCC. ejusmodi commentariorum, qui statim Venetias amandati. At nos, qui videamus Praetorem Senatus imperio abusum, suspicionibus aequo plus indulsisse, Venetias perreximus, jacturam nimis gravem nobilissimae bibliothecae deprecaturi. Et cecidit ad votum res. Delegavit Senatus nobis nonnullos eorum civium quos à Secretis habet, mandavitque ut recensionem Praetoris inspicerent, dimitterentque nobis omnia, quae res Venetas minimè attingerent.