A26815:719
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae tu sponte rei literariae perennitati commodaveris, ea universa effugient Adrastiae manus. At Firmanus praeses ut primum haec percepit, edixit deferri ad se quicquid ibi chartarum librorumve ejectum fuerat, collectumque; ea mente ut domino restitueretur, si quem dies obtulisset. Me tunc Venetiis commorantem male perculit hic rumour; ingemuique fatum nobilis bibliothecae, cujus genius cum Joh. Vincentio periisse mihi semper non dubiis argumentis visus. Caesar Neapolim versus proficiscebatur, nec mihi certum, ubi literis assequerer abeuntem, consultius ergo visum Cosmum de tota re facere certiorem, atque interim curare, ut Marcus Episcopus Pat. Octavium Cardinalem Bandinum, qui tum Anconitanae Marchae legatus praeerat, oraret ut naufragam bibliothecam conquiri, & asservari imperaret. Hac de re tum ego literas etiam dedi ad Horatium Martiarium Vicetinum, primum Episcopum civitatis sancti Severini, excitatae annis ab hinc circiter MLIII. in vetustissimae Septempedanae coloniae ruinis. Dux, perlectis literis meis, non segniter agendum ratus, certos homines in Picenum allegavit, qui Cardinalis legati opera, praemiis poenisque propositis, è tribus & triginta capsis, duas & viginti coëgerunt. Ita compertum periisse XI, librorum octo, iconicarum imaginum duas, mathematicorum organorum unam: librorum jactura quam gravis, incertum adhuc nobis, ea de causa quam afferemus infra. At sive impressos sive manuscriptos attigerit, in utramvis partem deploranda. Et ne ulla bibliothecae pars à turbis vacaret, libri illi quos à Joh. Vincentio diximus Romam missos, ut affinibus spem faceret profecturum see illò quandoque, diem functo Abbot Ravascherio, cujus illos fidei commiserat, ab Apostolica quam vocant Camera, cum reliqua Abbatis domestica supellectile obsignati, & penè distracti sunt. Inhibuit tamen Card. Pinellus, profuitque Joh. Vincentim Clementi Pont. probe cognitum fuisse. Quare libri redditi, & Neapolim amandati. Patavii non nemo studiosus doluit, sublatum ex ea civitate tantum thesaurum, quem homo talium rerum sciens, exquisita opera, per tot annos, èmanubiis selectarum ejus regionis bibliothecarum congessisset. Et profecto si quis haec bonarum literarum subsidia iterum Patavii videre se non desperet, desipiat necesse ⟨p. 374⟩est.
Quae tu sponte rei literariae perennitati commodaveris, ea universa effugient Adrastiae manus. At Firmanus praeses ut primum haec percepit, edixit deferri ad se quicquid ibi chartarum librorumve ejectum fuerat, collectumque; ea mente ut domino restitueretur, si quem dies obtulisset. Me tunc Venetiis commorantem male perculit hic rumor; ingemuique fatum nobilis bibliothecae, cujus genius cum Joh. Vincentio periisse mihi semper non dubiis argumentis visus. Caesar Neapolim versus proficiscebatur, nec mihi certum, ubi literis assequerer abeuntem, consultius ergo visum Cosmum de tota re facere certiorem, atque interim curare, ut Marcus Episcopus Pat. Octavium Cardinalem Bandinum, qui tum Anconitanae Marchae legatus praeerat, oraret ut naufragam bibliothecam conquiri, & asservari imperaret. Hac de re tum ego literas etiam dedi ad Horatium Martiarium Vicetinum, primum Episcopum civitatis sancti Severini, excitatae annis ab hinc circiter MLIII. in vetustissimae Septempedanae coloniae ruinis. Dux, perlectis literis meis, non segniter agendum ratus, certos homines in Picenum allegavit, qui Cardinalis legati opera, praemiis poenisque propositis, è tribus & triginta capsis, duas & viginti coëgerunt. Ita compertum periisse XI, librorum octo, iconicarum imaginum duas, mathematicorum organorum unam: librorum jactura quam gravis, incertum adhuc nobis, ea de causa quam afferemus infra. At sive impressos sive manuscriptos attigerit, in utramvis partem deploranda. Et ne ulla bibliothecae pars à turbis vacaret, libri illi quos à Joh. Vincentio diximus Romam missos, ut affinibus spem faceret profecturum se illò quandoque, diem functo Abbate Ravascherio, cujus illos fidei commiserat, ab Apostolica quam vocant Camera, cum reliqua Abbatis domestica supellectile obsignati, & penè distracti sunt. Inhibuit tamen Card. Pinellus, profuitque Joh. Vincentim Clementi Pont. probe cognitum fuisse. Quare libri redditi, & Neapolim amandati. Patavii non nemo studiosus doluit, sublatum ex ea civitate tantum thesaurum, quem homo talium rerum sciens, exquisita opera, per tot annos, èmanubiis selectarum ejus regionis bibliothecarum congessisset. Et profecto si quis haec bonarum literarum subsidia iterum Patavii videre se non desperet, desipiat necesse