A26815:732
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
NATUS est initio mensis Februarii, Anno MDXXXVI. Julioduni; quae urbs in finibus Andium, Turonum, Pictonumque sita, miti aeris temperie gaudet, & agrorum fertilitate (siqua alia in Galliis regio) admirabili: Quae quidem conditiones ad ingenia melioris notae producenda maxim• conducunt, qualia hic locus protulit innumera; nemo autem eorum (ut opinor) tantum patitae suae decus ac SAMMARTHANUS noster attu•it. Idem ann•• eo illustrior extitit, quod alio non minùs fausto auspicio, ⟨p. 381⟩Arnaldum Cardinalem Ossatum, & Achillem Harlaeum, Senatus Parisiensis Principem, duo altera seculi nostri lumina, Galliae dederit.
Prosapiam è nobili familia deducit, quae plurimos in vario professionum genere praeclaros sortita est, maximè autem in cognitione literarum non vulgari; quae quidem huic genti haereditaria semper fuisse visa est.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dumb Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dum Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.