A26815:721
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Patavii ille anixiè scrutatus est, an patruus quippiam deberet cuiquam, an è domesticorum numero alicui non abunde factum esset satis. Et quamvis obtulisset see nemo, deposuit nihilominus apud me non exiguam auri summam, dividendam arbitratu meo in pauperes quosdam, quibus Pinellum patruum, si testari contigisset, legaturum aliquid conjectabat. Patavio Venetias see contulit me comitante, gnaro videlicet civitatis, & rerum earum perito quas peregrinis spectare operae precium foret. Cessit ad votum res, privataque & publica omnia, quae visu digna, nobis patuere. In navali etiam (quod non nisi principibus viris & non passim deferri solet) lautissimo convivio excepti fuimus, commonstrataeque omnes quotquot adsunt bellicae rei instructissimae officinae. Quae omnia Cosmo Venetiis hilarè comiterque exhibita, tum in patrui memoriam, quem suspexerant viventem Senatorum & Patriciorum plerique, tum in gratiam ipsius, qui modestia animique magnitudine sibi omnes vixdum in primo congressu demereret, Uxor adhaec ornatissima foemina, omnibus de rebus quae matronam decerent. ⟨p. 375⟩ornate & copiose disserere solita, viris gravissimis miraculo fuit. De literis illi, de re Poetica, nautica, bellica, de gemmis, tabulis, signis, sermo multiplex, qui varium ingenium proderet, supra sexum aetatemque. Scripsit illa Venetiis Genuam ad Liviam matrem, quem fuisset lautè regieque ad gentis morem excepta, sibique tum demum contigisse, quod existimasset nunquam, ut scilicet longe majores apud exteros sibi honores, quam in patria in affinium sinu deferrentur. Profecturis instructa triremis S. C••. decreta est, quae Lauretum usque vectaret, cum amplissimis mandatis, ut una & altera triremis quatenus opus foret exhiberentur, sarcinis & comitatui comportando; Lautia insuper decreta, & cibaria publico aere. At rerum humanarum quae vicissitudo est. Vix Venetiis egressos, & adhuc in conspectu littoris positos, turbavit primum improvisus & subito irruens Ducis morbus, tum venti vis subadversa, quae comites impulere, ut relegerent iter, & Venetiis commorarentur quousque convalesceret Cosmus. At morbo quotidie invalescente, Patavium Dux devehi see imperavit, medicorum operae, quos ea urbs celeberrimos habet, plurimum fidens. Eò advectus, me currant divertit in domum Benedicti Georgii Patr. Veneti clarissimi viri, qui ad Joh. Vincentii exemplar factus, Venetiis aequè suspiciebatur, ac Patavii ille.
Patavii ille anixiè scrutatus est, an patruus quippiam deberet cuiquam, an è domesticorum numero alicui non abunde factum esset satis. Et quamvis obtulisset se nemo, deposuit nihilominus apud me non exiguam auri summam, dividendam arbitratu meo in pauperes quosdam, quibus Pinellum patruum, si testari contigisset, legaturum aliquid conjectabat. Patavio Venetias se contulit me comitante, gnaro videlicet civitatis, & rerum earum perito quas peregrinis spectare operae precium foret. Cessit ad votum res, privataque & publica omnia, quae visu digna, nobis patuere. In navali etiam (quod non nisi principibus viris & non passim deferri solet) lautissimo convivio excepti fuimus, commonstrataeque omnes quotquot adsunt bellicae rei instructissimae officinae. Quae omnia Cosmo Venetiis hilarè comiterque exhibita, tum in patrui memoriam, quem suspexerant viventem Senatorum & Patriciorum plerique, tum in gratiam ipsius, qui modestia animique magnitudine sibi omnes vixdum in primo congressu demereret, Uxor adhaec ornatissima foemina, omnibus de rebus quae matronam decerent.