A26815:708
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Viribus se ut quotidie destitui animadverterat, rationem excogitavit qua falleret sese, avocaretque animum a molesta illa cogitatione. Ea fuit, ut crassiores è lecto culcitras amoveri sibi, reponique leviora stragula curaret, aestivas adhaec interulas indueret, quadras etiam, scutellas, cyathos, aliaque è ministerio ad eandem rationem tenuiora sibi apponi juberet. Neque dispari solertia cum erigere se, ut consueverat, in cubitum minimè valeret, adhibuit in eam rem funis vicariam operam, quem de laquearibus suspendi jusserat, apposito in imo paxillo, ad quem se injectis manibus allevaret. Famulos nunquam passus est in cubiculo pernoctare, quod diceret iniquum esse, ut penderent illi poenas vigiliarum quae domino obtigissenr. At nos qui viribus quotidie minus valere, & ad interitum properare videbamus, in eam curam enixè incubueramus, ut ne intestatus discederet, nobilissimae bibliothecae distractioni obviam ituri, quam Dux fratris filius, animi quodam praesagio, nimium quantum aversabatur. Ille vero ne palam tenderet contra studia nostra, annuenti similis, rem verbis proferre coepit, duabus (ut ego quidem senti.) impulsus rationibus, vel quod corpore aeger, animo tamen valeret, confideretque convaliturum se, & cauturum, ut dictitabat, sibi minori negotio rebusque suis; vel quod arbitraretur testationem supremae voluntatis eos tantum decere, quibus haeredes ad manum non essent. Habere se domi lectissimos assines charissimorum fratrum filios, quibus cum deferrent sanctissima sanguinis jura domesticas facultates, non passurum se, ut minus officiosum quam par esset, morientem patruum experirentur, qui viventem omni officii genere essent prosecuti. Horum alter Cosmus nomine Dux Acheruntinus, & magnus regni Neapolitani, ut diximus, Cancellarius, patruo, supra quam dici possit dilectus est; modestia enim, animi candore, ingenii acumine, discendi studio, patruum adeo referebat, ut ille mihi narraverit aliquoties perjucunde, Cosmum à se diligi, quod se non tantum ore, sed & ratione studiorum referret. Noverat quippe librorum optimorum amantem, nobilem bibliothecam sibi comparasse, quam instituerat patrui supplementis subinde reddere ampliorem; ut enim librum quempiam rariorem sibi deesse animadverterat, ad Joh.
Vincentium confugiebat, qui libraria ipsum suppellectili auctum volens, libros optimos, quorum in hunc usum quotquot nanciscebatur exemplaria comparabat, in ejus bibliothecam Neapolim transvehi curabat. Huic ille bibliothecam suam, ni fallor, destinarat, optime actum ratus si libros ad eum qui amaret nosceretque, tacito judicio sineret pervenire. Huic nos (ut & hoc obiter dictum sit) qui memoriam Pinelli colimus, ejusdem iconicam imaginem debemus, quam Pinellus nemini non pernegasset. Impetravit hoc à patruo Cosmus, cum primum Patavium venit, eo consilio ut Neapolim abduceret. Cum enim Joh. Vincentius adolescentem animadvertisset indolis magnae, maximeque in literis arbitraretur profecturum si vixisset, ipsum amare supra affinitatem coepit, eousque, ut discedentis imaginem penes see detinere deliberaret, absentis utique desiderium lenituram. Non renuit ille, exposuit tamen esse sibi in votis patrui imaginem,