A26815:726
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:726
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
TRALATITIUM hoc opus, tuo jussu confectum, quidni ad te referam, doctissime Batesi? Et quidem it à oportuit, tùm gratitudinis nomine, quòd me dignum censueris cui hoc pauxillum oneris impertires; tùm necessitatis etiam, ut scripti ⟨p. 380⟩mei infantiam deformit atemque tua manus emolliat, exornet, perficiat, adeoque rudibus membris animam nobiliorem infundat. Concionandi labor (in quo nemo vel cum laude vel cum fructu majore versatur) obstitit certe, quò minùs omnes illustrium virorum vitas (quos hoc volumine tanquam speculo literario conspiciendos exhibes) calamo tuo conscriberes; nihil tamen vetare debet, quin horis succisivis conatus nostros leviter percurras, & omni scabritie exculptâ faciem atque imaginem tuam universo operi imprimas. Ista clarissimi SAMMARTHANI vita, è Gallico in Latinum versa, à me fidem invenit, à te petit elegantiam. Vale. Pride. Call. Maji, M. DC. LVIII.
TRALATITIUM hoc opus, tuo jussu confectum, quidni ad te referam, doctissime Batesi? Et quidem it à oportuit, tùm gratitudinis nomine, quòd me dignum censueris cui hoc pauxillum oneris impertires; tùm necessitatis etiam, ut scripti ⟨p. 380⟩mei infantiam deformit atemque tua manus emolliat, exornet, perficiat, adeoque rudibus membris animam nobiliorem infundat. Concionandi labor (in quo nemo vel cum laude vel cum fructu majore versatur) obstitit certe, quò minùs omnes illustrium virorum vitas (quos hoc volumine tanquam speculo literario conspiciendos exhibes) calamo tuo conscriberes; nihil tamen vetare debet, quin horis succisivis conatus nostros leviter percurras, & omni scabritie exculptâ faciem atque imaginem tuam universo operi imprimas. Ista clarissimi SAMMARTHANI vita, è Gallico in Latinum versa, à me fidem invenit, à te petit elegantiam. Vale. Prid. Cal. Maji, M. DC. LVIII.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias […] que see praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fiddly •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias 〈…〉 que se praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fideli •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.
NATUS est initio mensis Februarii, Anno MDXXXVI. Julioduni; quae urbs in finibus Andium, Turonum, Pictonumque sita, miti aeris temperie gaudet, & agrorum fertilitate (siqua alia in Galliis regio) admirabili: Quae quidem conditiones ad ingenia melioris notae producenda maxim• conducunt, qualia hic locus protulit innumera; nemo autem eorum (ut opinor) tantum patitae suae decus ac SAMMARTHANUS noster attu•it. Idem ann•• eo illustrior extitit, quod alio non minùs fausto auspicio, ⟨p. 381⟩Arnaldum Cardinalem Ossatum, & Achillem Harlaeum, Senatus Parisiensis Principem, duo altera seculi nostri lumina, Galliae dederit.
Prosapiam è nobili familia deducit, quae plurimos in vario professionum genere praeclaros sortita est, maximè autem in cognitione literarum non vulgari; quae quidem huic genti haereditaria semper fuisse visa est.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dumb Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dum Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.
Ludovicus SAMMARTHANUS Armiger dominus de Villedam in agro Juliodunensi, regnante Ludovico XII. in Italia militavit. Sub vitae finem in Andes recessit, & praecipuas ac gentiles familiae aedes (à Galero dictas) 1propè Salmurium extruxit. Hic nostri Scaevolae proavus fuit.
Avus ejus, Gaucherus SAMMARTHANUS dominus de la Rivere, consiliarius erat & medicus ordinarius Regis Francisci I. tantoque in honore habitus, ut Conradus Lommellus scriptor illius temporis, libro qui inscribitur De advocati Officio, eum appellet unicum ex omnibus t•m nostris quàm peregrinis medicinae Oraculum, alterumque adeò Aesculapium. Leo etiam de Sancto Mauro ex illustri familia oriundus scribit, ejus virtutes & doctrinam magno in pretio fuisse. Ut concludam, historicus quidam rerum potiunte Carolo IX. editus illum primarii Regis medici titulo honestat. Patrimus fuit SAMMARTHANO nostro nepoti suo, nomenque suum ei indidit Gaucherum; quod ipse posteà ingeniosè in SCAEVOLAM transtulit, eodemque in scriptis suis usus est: quamvis haec appellatio dotibus suis minùs congruere, nec nisi per antiphrasin adaptari posse videretur, cùm adeo dextre see gesserit in iis quae ad cultum & ornamentum patriae pertinerent. Nonnulli literati suo tempori aequales hinc ausam arripuerunt varias facetias & allusiones conficiendi de nomine Scaevolae & de manu SAMMARTHANI, etiam & ambidextrum ratione musae Latinae Gallicaeque vocitarunt.
Avus ejus, Gaucherus SAMMARTHANUS dominus de la Rivere, consiliarius erat & medicus ordinarius Regis Francisci I. tantoque in honore habitus, ut Conradus Lommellus scriptor illius temporis, libro qui inscribitur De advocati Officio, eum appellet unicum ex omnibus t•m nostris quàm peregrinis medicinae Oraculum, alterumque adeò Aesculapium. Leo etiam de Sancto Mauro ex illustri familia oriundus scribit, ejus virtutes & doctrinam magno in pretio fuisse. Ut concludam, historicus quidam rerum potiunte Carolo IX. editus illum primarii Regis medici titulo honestat. Patrimus fuit SAMMARTHANO nostro nepoti suo, nomenque suum ei indidit Gaucherum; quod ipse posteà ingeniosè in SCAEVOLAM transtulit, eodemque in scriptis suis usus est: quamvis haec appellatio dotibus suis minùs congruere, nec nisi per antiphrasin adaptari posse videretur, cùm adeo dextre se gesserit in iis quae ad cultum & ornamentum patriae pertinerent. Nonnulli literati suo tempori aequales hinc ausam arripuerunt varias facetias & allusiones conficiendi de nomine Scaevolae & de manu SAMMARTHANI, etiam & ambidextrum ratione musae Latinae Gallicaeque vocitarunt.
Decessit avus ejus honorum, amorum, & bonorum satur; maximè autem quinque filiis beatus, quos ut surculos tenellos studiosè colendos pius senex curavit, optimeque institutos ad scientiarum studia successu non poenitendo incitavit.
Ludovicus SAMMARTHANUS dominus de Nu•lly, in curia Juliodunensi Procurator Regius, quinque filiorum natu maximus, totum see jurisprudentiae addixit, nihil impensiùs cupiens quàm Regis ministeria intra patriam suam exequi; eamque praetulit aliis omnibus locis, in quae tamen vocatus est, & in quibus majori nominis incremento conspici potuisset, tùm quod ex se rebus agendis instructissimus esset, tùm quod stirpe paternâ maternaque perquàm insigni niteretur. Iste & Gaucherus pater celebrati sunt à Salmonio Macrino, celeberrimo superioris seculi poetâ: nec injurià de suis natalibus gloriatur Juliodunum.
Ludovicus SAMMARTHANUS dominus de Nu•lly, in curia Juliodunensi Procurator Regius, quinque filiorum natu maximus, totum se jurisprudentiae addixit, nihil impensiùs cupiens quàm Regis ministeria intra patriam suam exequi; eamque praetulit aliis omnibus locis, in quae tamen vocatus est, & in quibus majori nominis incremento conspici potuisset, tùm quod ex se rebus agendis instructissimus esset, tùm quod stirpe paternâ maternaque perquàm insigni niteretur. Iste & Gaucherus pater celebrati sunt à Salmonio Macrino, celeberrimo superioris seculi poetâ: nec injurià de suis natalibus gloriatur Juliodunum.
Ludovicus tres filios reliquit: quorum Scaevola primus est; Secundus patris nomen sortitus luculento fuit ingenio, & cum laude gradus omnes Pictaviensis ⟨p. 382⟩sori percurrit. Ubi primùm Regius Advocatus, deinde Assessor, & tandem Praetor Juridicus evasit. Neque parùm decoris huic accessit, quòd defunctus Praeses Segvierius, cujus sapientia & facundia supra omne quod dici potest eminebant, saepe testatus sit quanti aestimaverit nonnullas ejus publicas actions, quas audivit cùm supplicum Libellorum Magister delegation quadam Pictavii fungeretur. Renatus SAMMARTHANUS filiorum tertius juvenilibus annis militiae operam dedit; posteà autem sacrorum quietem amplexus, factus est magnus Ecclesiae Pictaviensis Archidiaconus, cujus etiamnum fubdecanus est.
Ludovicus tres filios reliquit: quorum Scaevola primus est; Secundus patris nomen sortitus luculento fuit ingenio, & cum laude gradus omnes Pictaviensis ⟨p. 382⟩sori percurrit. Ubi primùm Regius Advocatus, deinde Assessor, & tandem Praetor Juridicus evasit. Neque parùm decoris huic accessit, quòd defunctus Praeses Segvierius, cujus sapientia & facundia supra omne quod dici potest eminebant, saepe testatus sit quanti aestimaverit nonnullas ejus publicas actiones, quas audivit cùm supplicum Libellorum Magister delegatione quadam Pictavii fungeretur. Renatus SAMMARTHANUS filiorum tertius juvenilibus annis militiae operam dedit; posteà autem sacrorum quietem amplexus, factus est magnus Ecclesiae Pictaviensis Archidiaconus, cujus etiamnum fubdecanus est.
Parisiis è vita excessit pater: in cujus memoriam inscriptio haec à filiis posita ad Sancti Severini legitur;