A26815:733
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Prosapiam è nobili familia deducit, quae plurimos in vario professionum genere praeclaros sortita est, maximè autem in cognitione literarum non vulgari; quae quidem huic genti haereditaria semper fuisse visa est.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dumb Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.
Eveteribus quibusdam titulis constat, Petrum SAMMARTHANUM honorificum in Aerario procurando munus obiisse regnante Carolo VII. Et ex historia M. S. temporum Caroli VIII. discimus, Nicholaum SAMMARTHANUM, cùm in bello adversus Anglos egregium fortitudinis specimen dedisset, dum Bayona absideretur, Equitem unà cum nobilibus aliis à Legato Regio exercitûs Aquitanici creatum esse.
Ludovicus SAMMARTHANUS Armiger dominus de Villedam in agro Juliodunensi, regnante Ludovico XII. in Italia militavit. Sub vitae finem in Andes recessit, & praecipuas ac gentiles familiae aedes (à Galero dictas) 1propè Salmurium extruxit. Hic nostri Scaevolae proavus fuit.
- 1du […].du 〈…〉.