A26815:720
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At quamvis suspicions, furta, piratae, praestantissimam uti narravimus bibliothecam afflixissent, recreabat nos tamen ea cogitatio, quod in Ducis manus pervenisset quicquid reliquum erat. Huic enim communia cum patruo studia, doctos amare, libros in deliciis habere, bibliothecam inter Europaeas non exigui nominis brevi concinnare. Destinarat huic suburbanum amaenissimum Julianum nomine, ubi opes in hoc genere suas exponeret asser•aretque, futuras perpetuo, ut cauturum se dictitabat, patrui & gentilitii nominis ornamento. Praefectum huic destinarat Thomam Segetum domo Scotum, è patrui ut diximus contubernio eruditum adolescentem. Quae meditantem distraxit profectio Genuensis. Uxor à patria jam diu absens, flagrabat desiderio revisendi affectus suos, quos puella vix nubilis Genuae reliquerat. Annuit indulgens maritus, filiosque secum deducit, marem alterum Galeatium nomine, foeminam alteram nomine Liviam, impuberes ambos. Excepere Genuae cognati & affines magno apparatu, & ut civem decebat, in comitia sua peramanter invitarunt. Ibi cum per aliquot menses moram traxissent, Cosmo Genua discedere meditanti, Mediolano Venetias pergere placuit, tum in gratiam uxoris, quae Italiae miraculum perlustrare avebat, tum ut patruo (ut ille non semel ad me scripserat) monumentum Patavii in D. Antonii excitaret, pro gentis splendour, constitueretque annuam pecuniae vim, erogandam in sacra quotidiana pro ejusdem anima noxis expianda. Et quia non ignorabat Cosmus quantopere Aicardum cum viveret charum habuisset Pinellus, ratus est sui officii esse, ut quorum animos amor mutuus conjunxerat, eorundem cineres idem tumulus asservaret, Scipionis gloriam pari exemplo aemulatus, qui praeconem laudum suarum poetam Ennium, condi secum in eodem monumento praecepit. Quare Cosmus Patavii apud Galileium, in Academia res Mathematicas magna cum laude profitentem, hospitio peramanter exceptus, nihil antiquius habuit, quam locum in eo quod diximus templo maximè conspicuum feligere, intimum videlicet parietem ostii majoris, quem ipse pro dignitate marmoribus, signis aeneis, parergis elegantissimis exornasset. Qui tamen haud impetratus, fastidio quorundam, qui (alia permissa intra templum station) nobilissimae aedis structuram deformari jactabant novitiis ornamentis.
At quamvis suspiciones, furta, piratae, praestantissimam uti narravimus bibliothecam afflixissent, recreabat nos tamen ea cogitatio, quod in Ducis manus pervenisset quicquid reliquum erat. Huic enim communia cum patruo studia, doctos amare, libros in deliciis habere, bibliothecam inter Europaeas non exigui nominis brevi concinnare. Destinarat huic suburbanum amaenissimum Julianum nomine, ubi opes in hoc genere suas exponeret asseraretque, futuras perpetuo, ut cauturum se dictitabat, patrui & gentilitii nominis ornamento. Praefectum huic destinarat Thomam Segetum domo Scotum, è patrui ut diximus contubernio eruditum adolescentem. Quae meditantem distraxit profectio Genuensis. Uxor à patria jam diu absens, flagrabat desiderio revisendi affectus suos, quos puella vix nubilis Genuae reliquerat. Annuit indulgens maritus, filiosque secum deducit, marem alterum Galeatium nomine, foeminam alteram nomine Liviam, impuberes ambos. Excepere Genuae cognati & affines magno apparatu, & ut civem decebat, in comitia sua peramanter invitarunt. Ibi cum per aliquot menses moram traxissent, Cosmo Genua discedere meditanti, Mediolano Venetias pergere placuit, tum in gratiam uxoris, quae Italiae miraculum perlustrare avebat, tum ut patruo (ut ille non semel ad me scripserat) monumentum Patavii in D. Antonii excitaret, pro gentis splendore, constitueretque annuam pecuniae vim, erogandam in sacra quotidiana pro ejusdem anima noxis expianda. Et quia non ignorabat Cosmus quantopere Aicardum cum viveret charum habuisset Pinellus, ratus est sui officii esse, ut quorum animos amor mutuus conjunxerat, eorundem cineres idem tumulus asservaret, Scipionis gloriam pari exemplo aemulatus, qui praeconem laudum suarum poetam Ennium, condi secum in eodem monumento praecepit. Quare Cosmus Patavii apud Galileium, in Academia res Mathematicas magna cum laude profitentem, hospitio peramanter exceptus, nihil antiquius habuit, quam locum in eo quod diximus templo maximè conspicuum feligere, intimum videlicet parietem ostii majoris, quem ipse pro dignitate marmoribus, signis aeneis, parergis elegantissimis exornasset. Qui tamen haud impetratus, fastidio quorundam, qui (alia permissa intra templum statione) nobilissimae aedis structuram deformari jactabant novitiis ornamentis.