A26815:737
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Decessit avus ejus honorum, amorum, & bonorum satur; maximè autem quinque filiis beatus, quos ut surculos tenellos studiosè colendos pius senex curavit, optimeque institutos ad scientiarum studia successu non poenitendo incitavit.
Ludovicus SAMMARTHANUS dominus de Nu•lly, in curia Juliodunensi Procurator Regius, quinque filiorum natu maximus, totum see jurisprudentiae addixit, nihil impensiùs cupiens quàm Regis ministeria intra patriam suam exequi; eamque praetulit aliis omnibus locis, in quae tamen vocatus est, & in quibus majori nominis incremento conspici potuisset, tùm quod ex se rebus agendis instructissimus esset, tùm quod stirpe paternâ maternaque perquàm insigni niteretur. Iste & Gaucherus pater celebrati sunt à Salmonio Macrino, celeberrimo superioris seculi poetâ: nec injurià de suis natalibus gloriatur Juliodunum.
Ludovicus SAMMARTHANUS dominus de Nu•lly, in curia Juliodunensi Procurator Regius, quinque filiorum natu maximus, totum se jurisprudentiae addixit, nihil impensiùs cupiens quàm Regis ministeria intra patriam suam exequi; eamque praetulit aliis omnibus locis, in quae tamen vocatus est, & in quibus majori nominis incremento conspici potuisset, tùm quod ex se rebus agendis instructissimus esset, tùm quod stirpe paternâ maternaque perquàm insigni niteretur. Iste & Gaucherus pater celebrati sunt à Salmonio Macrino, celeberrimo superioris seculi poetâ: nec injurià de suis natalibus gloriatur Juliodunum.
Ludovicus tres filios reliquit: quorum Scaevola primus est; Secundus patris nomen sortitus luculento fuit ingenio, & cum laude gradus omnes Pictaviensis ⟨p. 382⟩sori percurrit. Ubi primùm Regius Advocatus, deinde Assessor, & tandem Praetor Juridicus evasit. Neque parùm decoris huic accessit, quòd defunctus Praeses Segvierius, cujus sapientia & facundia supra omne quod dici potest eminebant, saepe testatus sit quanti aestimaverit nonnullas ejus publicas actions, quas audivit cùm supplicum Libellorum Magister delegation quadam Pictavii fungeretur. Renatus SAMMARTHANUS filiorum tertius juvenilibus annis militiae operam dedit; posteà autem sacrorum quietem amplexus, factus est magnus Ecclesiae Pictaviensis Archidiaconus, cujus etiamnum fubdecanus est.