A26815:750
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
A Pictavio ad urbem Biturigum Scaevola se transtulit, ut ibi studia inchoata persequeretur, & eloquentem Jurisconsultum Duarenum audiret; qui raras juvenilis animi dotes illicò perspexit, eumque amavit & in praetio habuit: praevidit etiam, Galliam olim de illius incunabulis gloriaturam; nempe cui natura ea omnia indiderat, quae aliis ex arte & industria provenire solent. Praeter jurisprudentiam, rei quoque Poeticae delicias imbiberat, & talem ejus ideam sibi mente efformaverat (sicut quemque sua fert indoles) ut Lutetiam reverteretur, quò hisce studiis, & aliis quibus acria assuescunt ingenia, meliùs vacaret; quò etiam consuetudine doctorum hominum, quibus urbs illa tunc temporis abundabat, magis magisque proficeret. Ibi primum magni illius & incomparabilis scientiarum ac linguarum Genii, Josephi Scaligeri, familiaritatem iniit; quae quidem illis ad annos fermè quinquaginta intercessit. Amicitiâ quoque complexus est Claudium Espencaeum clarissimum Theologum, Joannem Auratum, Petrum Ronsardum, Joannem Antonium Baifium, Joannem Passeratium, & Remigium Bellaqueum.
Generosâ & honestà ambitione permotus ut illustrioribus sui seculi viris innotesceret, Cancellarium Hospitalium visere statuit; qui quidem poema Latinum De praejudicio ex venalitate Officiorum ab ipsius manu benignissimè accepit. Quanquam divinus ille antistes, Themidis oraculum, non minori doctrinâ quàm gravitate Justitiae bilancem tractavit; tanti tamen fecit poeticen, ut inter occupationes maximè serias austeritatem negotiorum & legum • m hujusmodi scriptionis dulcedine lenierit: sicut alii complures gentis ⟨p. 385⟩togatae principes viri nostro tempore fecerunt. Epistolae suae versu Latino scriptae, eo artificio compositae sunt, ut doctorum hominum judicio cum Horatianis facilè comparari posse, etiam nescio quid suavius molluisque spirare videantur.