A26815:752
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SCAEVOLA sibi in animum induxerat Carolum IX. longo illo itinere quod provinciis universi regni peragrandis suscepit, comitari, cùm paulo antè à civibus Juliodunensibus ad Majestatem suam de rebus gravissimis delegatus esset. Sed parùm temporis in aula Regia moratus, consilii ratione interruptâ, Burdigalas profectus est, ubi cum Lanceloto Carlesio Episcopo Reiensi, Michael Montano, Eliâ Vineto, aliisque Aquitaniae doctris viris amicitiam contraxit. 1Regi nihilominùs in urbe Metensi posteà obviàm factus est, atque inde transiit usque ad fines Germaniae.
SCAEVOLA sibi in animum induxerat Carolum IX. longo illo itinere quod provinciis universi regni peragrandis suscepit, comitari, cùm paulo antè à civibus Juliodunensibus ad Majestatem suam de rebus gravissimis delegatus esset. Sed parùm temporis in aula Regia moratus, consilii ratione interruptâ, Burdigalas profectus est, ubi cum Lanceloto Carlesio Episcopo Reiensi, Michaele Montano, Eliâ Vineto, aliisque Aquitaniae doctris viris amicitiam contraxit. 1Regi nihilominùs in urbe Metensi posteà obviàm factus est, atque inde transiit usque ad fines Germaniae.
- 1di Riez.
Juliodunum reversus, uxorem ibi duxit Renatam Hayam filiam domini de Malaguet, & amplissimae fortunae unicam haeredem, cujus tamen divitias & dotem longè superabant animi ornamenta ac virtutes, inter quas flagrantissima erga pauperes charitas maximè enituit. Multos habuit liberos, posteà memorandos, qui à paterna bonitate moribusque laudandis nè minimùm quidem desciverunt.