A26815:765
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dumb Praeturam urbis administraret. Conventus Juridici senatus Parisiensis ibi habebantur, quibus praefuit Harlaeus ille qui posteà cum tanto famae & probitatis decore in illa suprema Regni curia principem locum obtinuit. Hunc sui seculi alterum Catonem quotidiana familiaritate colebat SAMMARTHANUS; sicut etiam doctissimum Brissonium primò advocatum Regium, posteà ejusdem senatus Praesidem: hunc quoque Pictaviensis ager è suo sinu prodiisse gloriatur.
Dum Praeturam urbis administraret. Conventus Juridici senatus Parisiensis ibi habebantur, quibus praefuit Harlaeus ille qui posteà cum tanto famae & probitatis decore in illa suprema Regni curia principem locum obtinuit. Hunc sui seculi alterum Catonem quotidiana familiaritate colebat SAMMARTHANUS; sicut etiam doctissimum Brissonium primò advocatum Regium, posteà ejusdem senatus Praesidem: hunc quoque Pictaviensis ager è suo sinu prodiisse gloriatur.
Ut primùm hoc Magistratu exierat, primo quo fungebatur Quaesturae munere deposito, Rex alterum illi contulit quo totius Pictonum Jurisdictionis aerarium publicum procuraret; cui posteâ quoque Praesidis in eadem Jurisdiction dignitatem adjecit. Quae omnia officia per quadraginta quinque annos illibatâ quidem integritate gessit, regnantibus quatuor deinceps regibus, quibus summà fide inserviit. Neque dicere erubescimus, istos honours gloriam & ornamentum, quae cuilibet alteri dare potuissent, ab ipso cumulatius accepisse; quem etiam amplissimis Regni muneribus parem ac dignum praestantissimus quidam illius aevi scriptor judicavit.
Ut primùm hoc Magistratu exierat, primo quo fungebatur Quaesturae munere deposito, Rex alterum illi contulit quo totius Pictonum Jurisdictionis aerarium publicum procuraret; cui posteâ quoque Praesidis in eadem Jurisdictione dignitatem adjecit. Quae omnia officia per quadraginta quinque annos illibatâ quidem integritate gessit, regnantibus quatuor deinceps regibus, quibus summà fide inserviit. Neque dicere erubescimus, istos honores gloriam & ornamentum, quae cuilibet alteri dare potuissent, ab ipso cumulatius accepisse; quem etiam amplissimis Regni muneribus parem ac dignum praestantissimus quidam illius aevi scriptor judicavit.