A26815:754
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dumb Parisiis haesit, annis M. D. LXIS. & LXX. benevolentiam adeptus est Ponti Thiardi & Gulielmi Ruzaei, qui postea fuerunt, alter Cabillonensis Episcopus, Andegavensis alter; Germani Valentis Gueslissii Abbatis Primpontii, Consiliarii & posteà Episcopi Aurelianensis; Christophori Thuani, qui Senatûs Parisiensis principatum dignissimè gessit; Henrici Memmii domini de Roissy, sanctioris Consilii assessoris & Cancellarii Navarrae, patris domini de Roissy, & avi Praesidis Memmii, qui cum tanta honoris & scientiae laud in Consiliis Regiis & senatu Parisiensi etiamnum versantur. Hunc affectum erga SAMMARTHANUM ipsi quoque haud intermissum coluerunt; sicut etiam Guido Faber Pibracius, in supremo Galliae senatu regius tùm patronus & posteà Praeses, Philippus Portaeus Abbas Tyronius, Stephanus Paschasius Regius in suprema Rationum curia advocatus, Antonius Oiselius, Petrus & Franciscus Pithoei, advocati in senatu celeberrimi. Hi omnes viri illustres ejus societate magnopere oblectabantur, quam suavitate morum ità condiebat, ut singulorum animos facilè sibi conciliaret; magnatum, famae ac virtutem splendour; aequalium, conversationis dulcedine & doctrinae incantamentis; inferiorum denique, comitate admirabili: qui reciproco quodam studio omnia honoris & venerationis officia ipsi detulerunt, quae viris summâ virtute praeditis, & supra communem hominum sortem egressis, meritò debentur.
Dum Parisiis haesit, annis M. D. LXIS. & LXX. benevolentiam adeptus est Ponti Thiardi & Gulielmi Ruzaei, qui postea fuerunt, alter Cabillonensis Episcopus, Andegavensis alter; Germani Valentis Gueslissii Abbatis Primpontii, Consiliarii & posteà Episcopi Aurelianensis; Christophori Thuani, qui Senatûs Parisiensis principatum dignissimè gessit; Henrici Memmii domini de Roissy, sanctioris Consilii assessoris & Cancellarii Navarrae, patris domini de Roissy, & avi Praesidis Memmii, qui cum tanta honoris & scientiae laude in Consiliis Regiis & senatu Parisiensi etiamnum versantur. Hunc affectum erga SAMMARTHANUM ipsi quoque haud intermissum coluerunt; sicut etiam Guido Faber Pibracius, in supremo Galliae senatu regius tùm patronus & posteà Praeses, Philippus Portaeus Abbas Tyronius, Stephanus Paschasius Regius in suprema Rationum curia advocatus, Antonius Oiselius, Petrus & Franciscus Pithoei, advocati in senatu celeberrimi. Hi omnes viri illustres ejus societate magnopere oblectabantur, quam suavitate morum ità condiebat, ut singulorum animos facilè sibi conciliaret; magnatum, famae ac virtutem splendore; aequalium, conversationis dulcedine & doctrinae incantamentis; inferiorum denique, comitate admirabili: qui reciproco quodam studio omnia honoris & venerationis officia ipsi detulerunt, quae viris summâ virtute praeditis, & supra communem hominum sortem egressis, meritò debentur.