A26815:757
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SCAEVOLA si cultis mulcet tibi versibus aures, Dumb tua mens docti pendet ab ore viri; Si lepidae blandis inhiant tibi mille puellae Eloquiis, animo qua sitiente bibis: Cur felix mecum esse cupis, Chrysaee? quid ultrà, Quò caeli tangas sidera summa, petis? Ille tenet caelum, cui praestant mille puellae Mille Deas, unus SCAEVOLA mille Deos.
SCAEVOLA si cultis mulcet tibi versibus aures, Dum tua mens docti pendet ab ore viri; Si lepidae blandis inhiant tibi mille puellae Eloquiis, animo qua sitiente bibis: Cur felix mecum esse cupis, Chrysaee? quid ultrà, Quò caeli tangas sidera summa, petis? Ille tenet caelum, cui praestant mille puellae Mille Deas, unus SCAEVOLA mille Deos.
Ex imitationibus Palingenii, & aliis ejus operibus, praecepta been vivendi & virtutum incitamenta proffluxerant; sicut etiam aculeos ad pietatem dederant perquàm multa illius carmina sacra inter quae praecipuum locum obtinet docta Paraphrasis Latina Canticorum Biblii, aliique versus quibus impietatem prosternit & Atheismum jugulat. Intereà casus quidam occurrebat, quo sacile persuasus est aliam pulchram quidem sed inusitatam scribendi materiam amplecti. Cùm enim unus ex infantulis ejus gravibus morbis laboraret, sicut bonus erat paterfamilias, nulli medicorum etiam optimorum aut experientiae aut industriae pepercit; quinetiam ipse operam dedit ut infantum naturam & ⟨p. 387⟩teneras lactentium habitudines curiose exquireret: cumque permultas singularis momenti observations fecisset, adeoque in abditos Naturae recessus atque intima Philosophiae adita penetrasset, poema Latinum Paedotrophiae dictum aggressus est, sive de modo infantes ex ubere nutriendi, & tenellas ejusmodi plantas conservandi adversus infinitas tempestatum minas, quae saepenumero in ipso nascendi exordio eos enecant; sicut author ipse alicubi in scriptis suis opportunè satis exposuit. Et quamvis haec scribendi ratio primo quidem aspectu humilis & vulgaris esse videatur, siquis tamen animo perpenderit, hominem ad imaginem Dei efformatum, nobilissimam & principem in universa rerum natura speculationem esse, haud facilè negabit, tale opus adeo divine contextum, adeò ad incolumitatem humani generis accommodatum, ejusdem pariter dignitatis aliquo modo particeps esse debere: Unde etiam jure inferri potest, hoc quidem nomine magis laudandum esse quàm Georgica Virgilii, cujus Majestatem hoc opere prope assecutus est.