A26815:744
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Carolus SAMMARTHANUS causarum Capitalium apud Alenzonios Praefectus, secundus Gaucheri medici Regii filius, inter literatos sui temporis celebrem locum obtinuit. Gratiâ floruit exquisitissimae illius Margaretae Navarrae Reginae Regis Francisci I. sororis, & Francisae Alenzoniae Vindocini Ducissae; quae ambae illius operâ in rebus gravissimis usae sunt, sicut etiam Navarrae Rex Antonius. Harum egregiarum Principum sunera singulis orationibus in publicum emissis, nec non carminibus Latinis Gallisque, condecoravit. Paraphrasin quoque Latinam in quosdam Davidis psalmos, cum aliis operibus, edidit. Scaevola nepos eum adnumerat in aureo illo fasciculo Elogiorum doctrinâ illustrium Gallorum, juxtà cum fratre Jacobo SAMMARTHANO à Candoesello, ipso quoque singulari eruditione 1praedito, & medicinae, linguae Graecae, ac Matheseos scientissimo. Cùm juvenis esset, amicitiam Budaei adeptus, viri clarissimi vitam eleganti stylo desoripsit; cujus Conradus Gesnerus in Bibliotheca sua meminit. Graeca ⟨p. 383⟩etiam Oracula Zoroastri Latinè reddidit, quae patri dicavit, fuitque sicut ipse medicus Regius. Major duorum quos genuit filiorum, Ludovicus SAMMARTHANUS, Gallicanae militiae Juridicus, insigni literaturâ ornatus est; quod ille scriptis suis liquidum fecit: minor autem Franciscus SAMMARTHANUS officium Advocati in augustiori Regis Concilio summa cum dignitate exercet. Quod ad Renatum spectat dominum de Castro-novo 2in Pictonibus, & Josephum dominum dela Gueritiere, quartum & quintum Gaucheri filios, armorum exercitio studia quoque literarum adjunxerunt. Hi quinque fratres unicam sororem habuere, Isabellam SAMMARTHANAM domini de la Goberie, viri & animo & patrimonio praestantissimi, uxorem: Barones Crucis Blerensis in Turonibus ex hoc conjugio prodierunt.3
- 1de Chandoiseau.
- 2de Chasteauneus.
- 3de la Croix de de Blere.