A26815:763
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Anno M. D. LXXIX. quo Gallica Opuscula edidit, Praetor urbicus & Capitaneus Pictavii summo omnium bonorum consensu & suffragio publico electus est. Munus illud (si alias non esset, ut erat certè & natalium splendour nobilis, & virtute propriâ nobilissimus) titulum gradumque nobilitatis ipsi conciliasset, quam Rex Carolus V. Praetori & reliquis Consularis ordinis Magistratibus Pictavii concessit, postquam urbs illa jugum Anglorum fortiter excussera• More eorum qui ad illam Praefecturam perveniunt, pro symbolo accepit, Patriae non satis una manus; quo innuere voluit, id quod in scriptis ejus non semel occurrit, boni civis esse Regi & Reip. pace ac bello inservire, ⟨p. 389⟩& Romanorum exemplo manum industriamque suam dedicare, sive ad scribendum pro publica utilitate & honore patriae, sive ad defendendum, & cum opus esset ad ferendum suppetias.
Anno M. D. LXXIX. quo Gallica Opuscula edidit, Praetor urbicus & Capitaneus Pictavii summo omnium bonorum consensu & suffragio publico electus est. Munus illud (si alias non esset, ut erat certè & natalium splendore nobilis, & virtute propriâ nobilissimus) titulum gradumque nobilitatis ipsi conciliasset, quam Rex Carolus V. Praetori & reliquis Consularis ordinis Magistratibus Pictavii concessit, postquam urbs illa jugum Anglorum fortiter excussera• More eorum qui ad illam Praefecturam perveniunt, pro symbolo accepit, Patriae non satis una manus; quo innuere voluit, id quod in scriptis ejus non semel occurrit, boni civis esse Regi & Reip. pace ac bello inservire, ⟨p. 389⟩& Romanorum exemplo manum industriamque suam dedicare, sive ad scribendum pro publica utilitate & honore patriae, sive ad defendendum, & cum opus esset ad ferendum suppetias.
Provincia Pictonum, & reliquae in eo tractu sitae, crebris motibus tunc temporis agitabantur ab hominibus Religionem professis quam Reformatam appellabant, qui urbes etiam aliquas indies dolo aut subitâ vi intercipiebant; maximè autem Pictavium ipsum lividis oculis intuebantur, Id quod SAMMARTHANO animos addidit, effecitque ut immodicis laboribus ac vigiliis potissimum illud regionis caput in tranquillitate & Regis obedientià continere studeret.