A26815:766
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut primùm hoc Magistratu exierat, primo quo fungebatur Quaesturae munere deposito, Rex alterum illi contulit quo totius Pictonum Jurisdictionis aerarium publicum procuraret; cui posteâ quoque Praesidis in eadem Jurisdiction dignitatem adjecit. Quae omnia officia per quadraginta quinque annos illibatâ quidem integritate gessit, regnantibus quatuor deinceps regibus, quibus summà fide inserviit. Neque dicere erubescimus, istos honours gloriam & ornamentum, quae cuilibet alteri dare potuissent, ab ipso cumulatius accepisse; quem etiam amplissimis Regni muneribus parem ac dignum praestantissimus quidam illius aevi scriptor judicavit.
Ut primùm hoc Magistratu exierat, primo quo fungebatur Quaesturae munere deposito, Rex alterum illi contulit quo totius Pictonum Jurisdictionis aerarium publicum procuraret; cui posteâ quoque Praesidis in eadem Jurisdictione dignitatem adjecit. Quae omnia officia per quadraginta quinque annos illibatâ quidem integritate gessit, regnantibus quatuor deinceps regibus, quibus summà fide inserviit. Neque dicere erubescimus, istos honores gloriam & ornamentum, quae cuilibet alteri dare potuissent, ab ipso cumulatius accepisse; quem etiam amplissimis Regni muneribus parem ac dignum praestantissimus quidam illius aevi scriptor judicavit.
Paucis post annis insignis occasio nata est, quâ universo quaestorum Galliae Collegio (cujus ille socius erat) rem gratissimam faceret, & novum gloriae augmentum sibi acquireret. Cùm enim Henricus III. maximam partem id genus Officiorum abolesset, qui exuti erant querelis & rationibus agere decreverant ut iterùm restituerentur. Ideircò cùm ex omnibus Regni provinciis magnus eorum numerus Parisios confluxisset, SAMMARTHANUM obsecrarunt ut unus omnium nomine verba faceret, quippe qui & excellenti judicio, & eloquentiâ consummatâ, & aliis conditionibus ad perorandum in publico necessariis abunde praeditus esset. Cujus opinionis testimonium luculentissimum dedit, cùm sermonem politum quidem & sublimem coram illo Monarcha singulari gratiâ pronuntiavit, & tot argumenta solida exposuit, ut Rex, qui talis ingenii viros magni faciebat, & ipse quoque facundissimus erat, maximâ voluptate eum audiret; quod ille statim confessus est, & Quaestores paulò post senserunt, cùm fructum quem sperabant Officiorum redintegratione perciperent. Haec actio, in qua solertiae & acuminis vim demonstravit, gratiae, quam postea apud Regem adeptus est, aditum fecit; qui eum tanto honore dignatus est, ut benigno oculo aspiceret, donis liberaliter cumularet, & negotiis delegationibusque ad bonum publicum maximè spectantibus eum praeficeret: quibus semper eâ dignitate perfunctus est, ut saepenumerò tam publicè quàm privatim lauds quas optimè meruit uberrimè reportaverit: