A26815:779
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ita Laureae coronae, quam docta SCAEVOLAE poesis capiti ejus jure circundederat, Civica etiam quernis contexta frondibus adjici potuit, quam hoc tàm illustri facinore, & piâ in patriam charitate non minùs justè meruerat. Quo nomine cum Scaevola altero fermè comparandus est, non è duobus illis quos tantùm celebrate historia Romana, sed Philosopho Graeco & Historico, qui benevolentiâ Caesaris Augusti fruebatur: quo enim popularibus suis commendatior esset, Imperator Tarsum urbem ejus natalem vectigalibus & subsidiis planè liberavit; ubi bonus senex summas dignitates adeptus est, & ultimum diem feliciter obiit, cùm annos octoginta duos impl•sset, relictà de se unà cum operibus quae in honorem patriae emiserat, memorià adeo gratà & jucundâ, ut populus Tarsensis ipsi tanquam Heroi solennia quotannis instauraret.
Ita Laureae coronae, quam docta SCAEVOLAE poesis capiti ejus jure circundederat, Civica etiam quernis contexta frondibus adjici potuit, quam hoc tàm illustri facinore, & piâ in patriam charitate non minùs justè meruerat. Quo nomine cum Scaevola altero fermè comparandus est, non è duobus illis quos tantùm celebrat historia Romana, sed Philosopho Graeco & Historico, qui benevolentiâ Caesaris Augusti fruebatur: quo enim popularibus suis commendatior esset, Imperator Tarsum urbem ejus natalem vectigalibus & subsidiis planè liberavit; ubi bonus senex summas dignitates adeptus est, & ultimum diem feliciter obiit, cùm annos octoginta duos impl•sset, relictà de se unà cum operibus quae in honorem patriae emiserat, memorià adeo gratà & jucundâ, ut populus Tarsensis ipsi tanquam Heroi solennia quotannis instauraret.
Sed ad reliqua praeclara facta nostri SCAEVOLAE Gallici redeamus. Dumb bella civilia in visceribus hujus Regni adhuc haerebant, nonnulli fidem ejus magnoperè tentarunt, ut in partes conjurationis, quam Ligam appellabant, attraherent; etiam tunc cùm Parisios profectus est paulo post sunestum & illaetabilem diem quo illius urbis plateae doliis & omne genus obicibus 1adversus Regias cohorts intercludebantur. Frustrà tamen; ita enim insculptum infixumque animo gerebat obsequium illud quo subditi erga Principem legitimum naturae vinculis obstringuntur, (id quod actionibus inclytis per totum vitae suae curriculum patefecit) ut nulla unquam tentamenta aut promissa eum labefactare, nec tantillùm quidem ab officio dimovere valuerint. Ideoque Rex Henricus III. firm ipsius fidelitate fretus, eum ad postrema Regni Comitia Blesis habita vocavit, ut ibi cùm res postularet, boni civis operam & industriam Reip. praestaret. Et insignis quidem occasio data est, quam silentio praeterire non possumus absque nefario in illius memoriam sacrilegio.