Memoria hujus antiqui poetae Graeci, & fama illius doctrinae tantum existimationis ac venerationis etiam sortita est, ut Alexander magnus, cùm Thebas cepisset & solo aequasset, hujus posteros atque aedes servaverit, unicas re•iquias florentissimae civitatis inclementi militum furori expositae. Sed nostris temporibus, dumb bella civilia passim saeviebant, casu serè simile vidimus, unius SCAEVOLAE grati• non solùm domum ejus quam in urbe natali habuit sartam tectam mansisse, sed reliquas etiam omnium civium aedes ab imminente ruina conservatas esse. Dux Joeusae, Galliae Thalassiarcha & exercitûs Regii Legatus, cùm propè Juliodunum in Aquitaniam iter faceret, incolis illius loci ob injurias quibusdam è suo famulitio illatas gravissimè succensuit. Haec insolentia ità Ducis animum pupugerat, ut iracundiâ exaestuans, & Juliodunum cum exercitu ingressus, vindictam meditaretur, & ad eas extremitates see accingeret, in quas facillimè labuntur, qui vim & legem in manibus gerunt, & omnia possunt in ea loca ubi malè habiti fuerunt; ad quod ⟨p. 393⟩etiam à nonnullis copiarum ductoribus alias ob causas accendebatur. In hiss angustiis cives miserè consternati nullos non explorant modos quibus ingruentem tempestatem averterent, & iratum placarent: ille autem adversus preces quorundam haud infimae sortis hominum tanto acrius induruit. Cum omnia frustrà tentassent, praecipui civium tandem memorià animadvertunt, tanti mali remedium, quod aliàs tam sollicitè quaerebant, apud ipsos reperiri; nempe ad SAMMARTHANUM suum refugiendum esse, ut veniam tantoperè exoptatam à Joeusa impetrarent, quem procul dubio meritis illius viri nihil non concessurum credebant. Aberat tunc temporis in Pictonica inferiori negotium honorificum sibi demandatum administrans: ut primùm autem hujus rei certior factus est, propere Juliodunum advolat, opem operamque suam dilectae patriae minimè negandam ratus. Statim adit Joeusam, apud quem singulari gratiâ pollebat, obnixè orat, hortatur, obsecrat demùm ut peccantibus ignosceret. Invictus aliàs imperator tandem see vinci patitur, ceditque non minùs sanctis amicitiae legibus, quàm suavi violentiae & mollibus incantamentis efficacium tanti viri verborum; unde & iram simul, & culpam remisit. Tanti fecerunt hoc beneficium Juliodunenses, ut ea de causa SAMMARTHANUM insigni titulo PATRISPATRIAE cohonestarent; quod olim Romanus Orator à civibus suis reportaverat.
Memoria hujus antiqui poetae Graeci, & fama illius doctrinae tantum existimationis ac venerationis etiam sortita est, ut Alexander magnus, cùm Thebas cepisset & solo aequasset, hujus posteros atque aedes servaverit, unicas re•iquias florentissimae civitatis inclementi militum furori expositae. Sed nostris temporibus, dum bella civilia passim saeviebant, casu serè simili vidimus, unius SCAEVOLAE grati• non solùm domum ejus quam in urbe natali habuit sartam tectam mansisse, sed reliquas etiam omnium civium aedes ab imminente ruina conservatas esse. Dux Joeusae, Galliae Thalassiarcha & exercitûs Regii Legatus, cùm propè Juliodunum in Aquitaniam iter faceret, incolis illius loci ob injurias quibusdam è suo famulitio illatas gravissimè succensuit. Haec insolentia ità Ducis animum pupugerat, ut iracundiâ exaestuans, & Juliodunum cum exercitu ingressus, vindictam meditaretur, & ad eas extremitates se accingeret, in quas facillimè labuntur, qui vim & legem in manibus gerunt, & omnia possunt in ea loca ubi malè habiti fuerunt; ad quod ⟨p. 393⟩etiam à nonnullis copiarum ductoribus alias ob causas accendebatur. In hisse angustiis cives miserè consternati nullos non explorant modos quibus ingruentem tempestatem averterent, & iratum placarent: ille autem adversus preces quorundam haud infimae sortis hominum tanto acrius induruit. Cum omnia frustrà tentassent, praecipui civium tandem memorià animadvertunt, tanti mali remedium, quod aliàs tam sollicitè quaerebant, apud ipsos reperiri; nempe ad SAMMARTHANUM suum refugiendum esse, ut veniam tantoperè exoptatam à Joeusa impetrarent, quem procul dubio meritis illius viri nihil non concessurum credebant. Aberat tunc temporis in Pictonica inferiori negotium honorificum sibi demandatum administrans: ut primùm autem hujus rei certior factus est, propere Juliodunum advolat, opem operamque suam dilectae patriae minimè negandam ratus. Statim adit Joeusam, apud quem singulari gratiâ pollebat, obnixè orat, hortatur, obsecrat demùm ut peccantibus ignosceret. Invictus aliàs imperator tandem se vinci patitur, ceditque non minùs sanctis amicitiae legibus, quàm suavi violentiae & mollibus incantamentis efficacium tanti viri verborum; unde & iram simul, & culpam remisit. Tanti fecerunt hoc beneficium Juliodunenses, ut ea de causa SAMMARTHANUM insigni titulo PATRISPATRIAE cohonestarent; quod olim Romanus Orator à civibus suis reportaverat.