A26815:787
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed insignes victoriae quas Henricus Magnus sceptri legitimus haeres brevi posteà consecutus est, materiam jucundiorem doctae illius Musae suppeditârunt. Et sicut gesta Regia humanos agendi modos excedebant, ac miraculis propiora videbantur, ità ad ea celebranda SAMMARTHANUS inusitatam planè suaeque inventionis Poesim adhibuit; Odam scilicet pulcherrimam ad lyras Pindari & Horatii summâ industriâ accommodatam, quâ memorabile illud trophaeum decantavit, ab invictissimo Principe reportatum in pugna Euriensi adversus ingentes Ligae copias, & Hispanicas etiam ductore Comite Egmontio, qui eo praelio vitam finivit. Continuò prodiit hoc poema, non solùm in diversis hujus Regni locis, sed in exteris quoque regionibus typis impressum. Quo scribendi genere, gravi admodùm ac difficili, alias excellentes Odas Pindaricas posteà concinnavit; sicut nostris quoque temporibus fecit Illustrissimus Cardinalis Barberinus, qui hodie universae Ecclesiae Princeps Urbani VIII. nomine Sancti Petri Cathedram feliciter occupat.
Eodem tempore Elogia virorum doctrinâ illustrium, qui in hoc Regno postremi seculi curriculo floruerunt, sermone soluto Latinè descripsit: unde permagnum nominis & samae augmentum adeptus est; qui verbis quidem concisis, sed materiae multum complexis, lectissima quaeque sive de vita, sive de rebus gestis istorum hominum magnorum (quorum plerosque vidit novitque) sive de scriptis eorum, luculenter & signate animadvertit: quod tantâ elegantiâ & styli puritate fecit, ut quam proximè accedat, & si ausim dicere, vi• cedat quidem eloquentissimis priscorum temporum scriptoribus. Quin & ⟨p. 397⟩ingenii vim incredibilem monstravit, rem saepe eandem tantâ verborum varietate illustrando. Nonnulli mirati sunt, quomodo ille qui à juvenilibus annis solius Poeseos studio (in qua unicè praestare videbatur) tam feliciter inhaeserat, potuerit nihilominus ità facilè ac genuinè ad modum Oratoris & Historici calamum convertere; cum difficillimum sit, & paucis praeter eum contigerit, parem utrinque palmam adipisci. Sed prosa aetati illius, tunc temporis aliquantò provectiori, magis conveniebat; quod ipse quoque Elegiâ Thuano inscriptâ non dissimulavit; Elegiâ, quae fores pulchri illius Palatii, vel ut veriùs dicam, Templi Musis dicati, & in Galliae honorem erecti, summoperè exornat.