A26815:781
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Unus è praecipuis Conjuratis perspexerat, nullos è Deputatis urbium suis consiliis magis adversos, aut Regis servitio magis addictos esse, quàm qui publica ministeria in provinciis obibant. Unde potestate suâ & authoritate 1quam inter Comitiorum Ordines habuit innixus, effecit ut ad senatum referetur de tollenda maxima parte Officiorum, quasi oneri superfluo, nè verbo quidem facto de reparatione pretii pro iis muneribus anteà impensi. Speciosa & Reip. utilis haec propositio videbatur; prudentiores autem satis intellexerunt, revera insidias esse positas, & laqueum dolo contectum, in quem Ministri Regii prolapsi interirent. Qui enim eorum abolitionem premebat, duabus maximè de causis id secisse credebatur: vel ut eos omni authoritate exueret, atque ità vires quas suis incaeptis opposituri essent enervaret; vel ut timore percelleret, eoque adigeret ut ad illius auxilium confugere necesse haberent; cujus demùm patrocinio conservati, in posterum quasi jure ad illius partes transirent. Ministri cùm in commune consulerent, quibus tandem modis hanc suppressionem cum universa ipsorum pernicie conjunctam impedirent, fortiter obviam ire decreverunt, imo & senaculum tertii Ordinis (hujus mali incunabula) simul ingredi, & coram protestari pro irrito haberi debere quicquid in eorum praejudicium Deputati statuerent, quorum plerosque contra mandatum Regis & bonum publicum prensationibus & emptis suffragiis electo• esse contendebant. Protestationem istam ab omnibus Ministris (qui • enti omnis generis erant) obsignatam, Comitiis expositam reliquit SAMMARTHANUS, qui jussus est pro universis verba facere, sicut in simili casu antea quinque circiter annis (ut suo loco meminimus) fecerat.
- 1less Offi • s.les Offi • s.
Eodem die quidam Tertii Ordinis Deputati apud Regem de hoc actu quaesti sunt, & flagitarunt ut jure cum illis ageretur, quos Comitiorum libertati obs epere ausos esse clamitabant. Cùm autem viderent Ministros istiusmodi querel minimè concussos esse, verùm è contrà Regem orare, ut causas quibus Protestationem suam fundabant explicari permitteret, nihil ultrà turbatum est; satis enim sciebant, si ad probationes ventum esset, de eorum authoritate actum fore, cùm plerique conscii essent parùm probitatis in agendis electionibus adhibitum fuisse. Quod cùm Regi nunciaretur, non solùm benè interpretatus est, sed privatim quoque amicis significavit Protestationem illam sibi placuisse, utpote quae Regiam dignitatem potissimè tueretur. Et lud erat potiùs quàm privatum lucellum SAMMARTHANI & Ministrorum, quod um ad rem adeò generosam & arduam cum pe lo vita aggrediendam incitavit; propter quam ab omnibus bonis laudatus est, qi animi fortitudinem non minùs quàm ubertatem ingenii aest t.