A26815:785
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
neque dubitandum est, quin ipse quoque multò praestantiores sibi in coelis acquisierit, qui tam insigne opus confecerat ad prolatandum Dei honorem & bonum Reipublicae.
Intereà Rege Henrico III. nefariè trucidato, bona ejus voluntas quâ SAMMARTHANO honorificum illud munus designaverat, incassum fuit. Adeoque animus ejus extremo dolore confossus est ob ingentem & luctuosam jacturam, quam non Gallia solùm, sed ipse quoque privatim fecerat, ut paucis pòst mensibus Juliodunum se subduxerit, quo liberiùs hoc infandum parricidium & publicas calamitates ploraret: Id quod lugubri carmine praestitit in lucem edito, quod inscribitur Lacrymae in Memoriam magni Monarchae; cujus in Deum pietas, in homines benè meritos gratia & liberalitas aeternâ commemoration renascentur. Videbatur quidem atrocitas hujus inauditi ac prodigiosi facinoris novum quendam furorem & insolitos aculeos in pectore nostri poetae excitasse, ut execrandum scelus acriori detestatione persequeretur, quam hoc nobili & eleganti opusculo effulminavit.
Intereà Rege Henrico III. nefariè trucidato, bona ejus voluntas quâ SAMMARTHANO honorificum illud munus designaverat, incassum fuit. Adeoque animus ejus extremo dolore confossus est ob ingentem & luctuosam jacturam, quam non Gallia solùm, sed ipse quoque privatim fecerat, ut paucis pòst mensibus Juliodunum se subduxerit, quo liberiùs hoc infandum parricidium & publicas calamitates ploraret: Id quod lugubri carmine praestitit in lucem edito, quod inscribitur Lacrymae in Memoriam magni Monarchae; cujus in Deum pietas, in homines benè meritos gratia & liberalitas aeternâ commemoratione renascentur. Videbatur quidem atrocitas hujus inauditi ac prodigiosi facinoris novum quendam furorem & insolitos aculeos in pectore nostri poetae excitasse, ut execrandum scelus acriori detestatione persequeretur, quam hoc nobili & eleganti opusculo effulminavit.
Sed insignes victoriae quas Henricus Magnus sceptri legitimus haeres brevi posteà consecutus est, materiam jucundiorem doctae illius Musae suppeditârunt. Et sicut gesta Regia humanos agendi modos excedebant, ac miraculis propiora videbantur, ità ad ea celebranda SAMMARTHANUS inusitatam planè suaeque inventionis Poesim adhibuit; Odam scilicet pulcherrimam ad lyras Pindari & Horatii summâ industriâ accommodatam, quâ memorabile illud trophaeum decantavit, ab invictissimo Principe reportatum in pugna Euriensi adversus ingentes Ligae copias, & Hispanicas etiam ductore Comite Egmontio, qui eo praelio vitam finivit. Continuò prodiit hoc poema, non solùm in diversis hujus Regni locis, sed in exteris quoque regionibus typis impressum. Quo scribendi genere, gravi admodùm ac difficili, alias excellentes Odas Pindaricas posteà concinnavit; sicut nostris quoque temporibus fecit Illustrissimus Cardinalis Barberinus, qui hodie universae Ecclesiae Princeps Urbani VIII. nomine Sancti Petri Cathedram feliciter occupat.