A26815:798
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Intereà cùm SAMMARTHANUS noster dissidia quaedam Pictavii exoritura praevideret, se Juliodunum (ubi reliquum aetatis transigeret) recipere cogitavit. Verùm priusquàm sedem ibi defixam poneret, quanquam octogenarius erat, viribus tamen ità vegetis utebatur, ut itineri sufficerent, quod ultimum Parisios anno M. DC. XV. ineunte fecit, quò videret tùm & amicis qui ibidem supererant, tùm ex liberis suis qui in illa civitate, postquam ad Regis obsequium redierat, domicilia collocârunt. Fama ac virtus ⟨p. 400⟩ejus quamplurimos dignitate & doctrinâ praestantes ad eum invisendum excitarunt; quos ipse vicissim salutatum ibat: inter alios ingens illud literarum & Ecclesiae ornamentum, Cardinalem Perronium, cujus cognitione & familiaritate jampridem in Aula Regis Henrici III. usus fuerat. Amplissimus hic Praesul ambabus ulnis SAMMARTHANUM amplexus est; etiam judicium illius tanti fecit, ut non pauca de suis raris operibus tam versu quàm prosà conditis ipsi monstraverit, quo sententiam illius de iis edisceret. Dixit praetereà, nomen ejus passim in Italia famigeratum esse, & summos ingenii arbitros in illa regione florentes poemata ejus Latina omnibus aliorum Gallorum longè praeponere; quinetiam elegantiam & concinnitatem Elogiorum suorum mirificè aestimare: se quoque vidisse divina sua utriusque generis opera in celeberrimis Vaticanae Bibliothecae scriniis inserta.
Dumb Parisiis moratur, Dominos Varium & Vicum Sigillorum Galliae Custodes visitavit; & Thuanum saepissimè, qui in sui temporis Historia nobilissimum ipsi locum praebet, frequenti mentione quam de sua fide erga Reges & erudition singulari facit.
Dum Parisiis moratur, Dominos Varium & Vicum Sigillorum Galliae Custodes visitavit; & Thuanum saepissimè, qui in sui temporis Historia nobilissimum ipsi locum praebet, frequenti mentione quam de sua fide erga Reges & eruditione singulari facit.