A26815:791
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam indè ab anno M. D. XCIV. Rex eum jusserat de conditionibus agere quibus urbs Pictavii ad obsequium, civesque praecipui ad bonam frugem reducerentur. In quo ità dextrè commodeque se gessit, ut Rex literis quas ea de re ad illum scripsit, omnia quae agitaverat sibi cordi esse clarè agnoverit, hortatus insuper ut operi tam benè incaepto porrò insisteret, & pollicitus see meritis officiisque ejus gratiam habiturum. Deinde Carnutum venit ad Regem visendum, quo tempore sacrâ unctione inauguratus est, ut ibi mandata de negotio tanti momenti efficiendo expressiora acciperet. Ad Pictones reverso Rex iterum literas scripsit, quibus monuit ut pacta cum Pictaviensibus inchoata denuo resumeret; quae tantà prudentiâ & felicitate tractavit, ut post multos sermones habitos, difficultates superatas, & pericula devitata, tandem victricibus illius rationibus permota civitas ad obedientiam se receperit, & Regiam authoritatem in posterum coluerit. Opus sanè Galliae utilissimum, duabus maximè de causis; tum quòd Dux Mercurii Namnetarum urbem & totam ferè Britanniam armis adhuc tenebat, Pictonibusque vicinis instabat ut secum contrariis partibus (sicut anteà fecerant) adhaererent; tum quòd Dux Elbonii Praefectus urbis in castra Regia see pariter retulerit. Pictavienses Ludovicum SAMMARTHANUM, Jurisdictionis illius Praetorem Juridicum, cum aliis civibus deleg•runt, qui ad Aulam proficiscerentur, & juramentum fidelitatis Regi praestare; ad quem in Picardiam usque accesserunt, obsidione Laoduni tunc occupatum. Satis constabat ex prona benignitate quâ eos magnus Monarcha recepit, quàm gratam acceptam▪ que haberet insignem operam SAMMARTHANI (sub cujus auspiciis iter susceperant) in hoc praeclaro negotio graviter adhibitam: Cui etiam fortiter incubuerat frater ejus, ideoque munus Praetoris (sive Prose••schalli) liberalitate Regi• sibi confirmatum habuit.
Jam indè ab anno M. D. XCIV. Rex eum jusserat de conditionibus agere quibus urbs Pictavii ad obsequium, civesque praecipui ad bonam frugem reducerentur. In quo ità dextrè commodeque se gessit, ut Rex literis quas ea de re ad illum scripsit, omnia quae agitaverat sibi cordi esse clarè agnoverit, hortatus insuper ut operi tam benè incaepto porrò insisteret, & pollicitus se meritis officiisque ejus gratiam habiturum. Deinde Carnutum venit ad Regem visendum, quo tempore sacrâ unctione inauguratus est, ut ibi mandata de negotio tanti momenti efficiendo expressiora acciperet. Ad Pictones reuerso Rex iterum literas scripsit, quibus monuit ut pacta cum Pictaviensibus inchoata denuo resumeret; quae tantà prudentiâ & felicitate tractavit, ut post multos sermones habitos, difficultates superatas, & pericula devitata, tandem victricibus illius rationibus permota civitas ad obedientiam se receperit, & Regiam authoritatem in posterum coluerit. Opus sanè Galliae utilissimum, duabus maximè de causis; tum quòd Dux Mercurii Namnetarum urbem & totam ferè Britanniam armis adhuc tenebat, Pictonibusque vicinis instabat ut secum contrariis partibus (sicut anteà fecerant) adhaererent; tum quòd Dux Elbonii Praefectus urbis in castra Regia se pariter retulerit. Pictavienses Ludovicum SAMMARTHANUM, Jurisdictionis illius Praetorem Juridicum, cum aliis civibus delegrunt, qui ad Aulam proficiscerentur, & juramentum fidelitatis Regi praestare; ad quem in Picardiam usque accesserunt, obsidione Laoduni tunc occupatum. Satis constabat ex prona benignitate quâ eos magnus Monarcha recepit, quàm gratam acceptam que haberet insignem operam SAMMARTHANI (sub cujus auspiciis iter susceperant) in hoc praeclaro negotio graviter adhibitam: Cui etiam fortiter incubuerat frater ejus, ideoque munus Praetoris (sive Proseschalli) liberalitate Regi sibi confirmatum habuit.