A26815:804
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam grandaevus erat, & aliquoties dicere solebat, see quamvis sub auspiciis septem Regum nostrorum vixisset, hoc tamen prae caeteris insigne ac gloriosum ducere, quòd preces & vota (quae multo antè in opere Paedotrophiae ad Deum effuderat) exaudita atque impleta essent, quodque Regiam domum auspicatissimo Delphini partu adauctam videret; quam singularem felicitatem bono augurio quasi praedixerat in persona magnanimi Regis nostri consummatam, opportunè à coelo dati ad decus & nomen Imperii Gallici sublimiùs quàm unquam aliàs extollendum.
Jam grandaevus erat, & aliquoties dicere solebat, se quamvis sub auspiciis septem Regum nostrorum vixisset, hoc tamen prae caeteris insigne ac gloriosum ducere, quòd preces & vota (quae multo antè in opere Paedotrophiae ad Deum effuderat) exaudita atque impleta essent, quodque Regiam domum auspicatissimo Delphini partu adauctam videret; quam singularem felicitatem bono augurio quasi praedixerat in persona magnanimi Regis nostri consummatam, opportunè à coelo dati ad decus & nomen Imperii Gallici sublimiùs quàm unquam aliàs extollendum.
Historicus quidam, qui vitam Regis Henrici III. separatim descripsit, etiam SAMMARTHANO (quem inter celebres illius Regni viros memorat) clarorum quorundam eventuum, quos admirabili perspicacitate judicii passim in suis operibus praesagiit animadvertitque, praedictionem attribuit.
Cum igitur per quinquemii otium Musis & libris vacasset, tandem necesse habuit domicilio hoc terreno exire, ut stabilius aliud in coelis ingrederetur. Itaque febre continuâ per quinque aut sex dies laborans, cùm ultimum vitae terminum sibi propiùs ingruere, & corporis vires paulatim deficere persensit, animum & cogitationes omnes eo convertit ut divinae gratiae subsidium unicè imploraret, & sacramentis Ecclesiae piè susceptis per manus Urbani ⟨p. 402⟩