A26815:793
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Rotomago abiens Parisios venit, ubi singulari laetitiâ perfusus est, cùm filium natu maximum Abelem SAMMARTHANUM videret in foro Parisiensi tantâ cum laude & existimatione versari. Et haec quidem voluptas ingeminata est, cùm viros literatos poemata Latina ab eo juvene tunc edita tanti aestimare sentiret; quorum pars maxima in laudibus & victoriis Henrici Magni celebrandis impensa est, sicut posteà gesta Regis Ludovici Justi meritissimis encomiis tam soluto quàm stricto sermone compositis illustravit, quae benignissimus Princeps renidenti oculo intueri dignatus est, & authorem in consortium ac dignitatem Consilii sui sanctioris adscivit.
[…] SAMMARTHANUS adeò aetate provectus erat, ut post tot ⟨p. 399⟩tantosque labores exantlatos jure optimo quietem potiùs domi suae quaerere deberet, quàm in publicis administrationibus curam & operam porro collocare. Sed cùm Pictavienses orarent, ut Praetoris urbici munus iterùm acciperet, pro eo quo semper ardebat patriae inserviendi studio, detrectare noluit. Henricus Magnus huic electioni libentissimè suffragatus est; & cùm solenni more mense Majo. M. DC. XXII. urbem ingrederetur, id honoris SAMMARTHANO datum est ut universae civitatis nomine Regem alloqueretur & reciperet. Itaque sicut Henricus III. virum adeò facundum summa cum voluptate audiverat, ita Magnus ille, qui non minus callebat quàm suus antecessor subditos corumque merita dijudicare, palàm fecit quàm gratum quamque acceptum haberet eximium illum sermonem à SAMMARTHANO habitum, in quo civium suorum vota flagrantia, sinceros affectus, & fidem inexpugnabilem luculenter exposuit.
〈…〉 SAMMARTHANUS adeò aetate provectus erat, ut post tot ⟨p. 399⟩tantosque labores exantlatos jure optimo quietem potiùs domi suae quaerere deberet, quàm in publicis administrationibus curam & operam porro collocare. Sed cùm Pictavienses orarent, ut Praetoris urbici munus iterùm acciperet, pro eo quo semper ardebat patriae inserviendi studio, detrectare noluit. Henricus Magnus huic electioni libentissimè suffragatus est; & cùm solenni more mense Majo. M. DC. XXII. urbem ingrederetur, id honoris SAMMARTHANO datum est ut universae civitatis nomine Regem alloqueretur & reciperet. Itaque sicut Henricus III. virum adeò facundum summa cum voluptate audiverat, ita Magnus ille, qui non minus callebat quàm suus antecessor subditos corumque merita dijudicare, palàm fecit quàm gratum quamque acceptum haberet eximium illum sermonem à SAMMARTHANO habitum, in quo civium suorum vota flagrantia, sinceros affectus, & fidem inexpugnabilem luculenter exposuit.