A26815:780
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ad reliqua praeclara facta nostri SCAEVOLAE Gallici redeamus. Dumb bella civilia in visceribus hujus Regni adhuc haerebant, nonnulli fidem ejus magnoperè tentarunt, ut in partes conjurationis, quam Ligam appellabant, attraherent; etiam tunc cùm Parisios profectus est paulo post sunestum & illaetabilem diem quo illius urbis plateae doliis & omne genus obicibus 1adversus Regias cohorts intercludebantur. Frustrà tamen; ita enim insculptum infixumque animo gerebat obsequium illud quo subditi erga Principem legitimum naturae vinculis obstringuntur, (id quod actionibus inclytis per totum vitae suae curriculum patefecit) ut nulla unquam tentamenta aut promissa eum labefactare, nec tantillùm quidem ab officio dimovere valuerint. Ideoque Rex Henricus III. firm• ipsius fidelitate fretus, eum ad postrema Regni Comitia Blesis habita vocavit, ut ibi cùm res postularet, boni civis operam & industriam Reip. praestaret. Et insignis quidem occasio data est, quam silentio praeterire non possumus absque nefario in illius memoriam sacrilegio.
Sed ad reliqua praeclara facta nostri SCAEVOLAE Gallici redeamus. Dum bella civilia in visceribus hujus Regni adhuc haerebant, nonnulli fidem ejus magnoperè tentarunt, ut in partes conjurationis, quam Ligam appellabant, attraherent; etiam tunc cùm Parisios profectus est paulo post sunestum & illaetabilem diem quo illius urbis plateae doliis & omne genus obicibus 1adversus Regias cohortes intercludebantur. Frustrà tamen; ita enim insculptum infixumque animo gerebat obsequium illud quo subditi erga Principem legitimum naturae vinculis obstringuntur, (id quod actionibus inclytis per totum vitae suae curriculum patefecit) ut nulla unquam tentamenta aut promissa eum labefactare, nec tantillùm quidem ab officio dimovere valuerint. Ideoque Rex Henricus III. firm• ipsius fidelitate fretus, eum ad postrema Regni Comitia Blesis habita vocavit, ut ibi cùm res postularet, boni civis operam & industriam Reip. praestaret. Et insignis quidem occasio data est, quam silentio praeterire non possumus absque nefario in illius memoriam sacrilegio.
- 1Journee de• Barricades.