A26815:80
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& Christianorum consortio iis interdicitur, qui de Ecclesiae privilegiis & jurisdictione derogarent. Ab hoc tempore provinciae suae administrationi diligentèr incubuit, nullà per tres annos Synodo indicta donec aerarii regii inopia ad fustinendos belli Gallici sumptus Ecclesiasticorum subsidio indigeret. Burgundionis enim ad Gallum defectio, & Bedsordien sis mors vehementer res nostras affixerunt, quae in annum sequentem inciderunt. Siquidem interventu Eugenii, & Concilii Basileensis, in urbe Atrebatum convenerunt tum temporis oratores ad pacem ineundam à rege nostro, à Carolo, & à Burgundione missi, ubi nostris & Gallis ob immodicas conditions utrinque postulatis dissidentibus, Burgundi tandem cum iis conciliati sunt; & mox Bedfordiensis Galliae Prorex morbo extinctus ést: cujus mortem ingens rerum mutatio brevi est secuta. Nam Parisienses conspiratione 1clam facta, nostros anno sequente civitate ejiciunt, eorumque exemplo commotae civitates plurimae, & Gallorum populus serè universus Carolo quasi fato quodam ultro se dediderunt. Igitur ad conservandas Galliae reliquias Glocestrensis cum exercitu maximo & instructissima navium class Caletum trajicit, quod eo tempore à Burgundo oppugnabatur, & ad novum militum delectum habendum rex literis suis Cantuariensem interpellat, ut cum suis de pecuniis decernendisagat. Ille autem à Provinciae suae Episcopis & praelatis ad Synodum Londinensem vocatis pride. Kal. Maji integram decimam facilè obtinuit, quod summo Galliae recuperandae desiderio omnes afficerentur. Insederat 2jam diu Henrici animo propositum constituendi insigne aliquod Ecclesiae, religioni, bonis literis, nominique suo monumentum in Academia Oxoniense, quam pius alumnus ornatissimam esse cupiebat. Etenim exhaustis tam publicis, quàm privatis ferè omnium facultatibus ex belli Gallici diuturnitate, tanta erat tum temporis Academiae illius vastitas & solitudo, ut aulae & hospitia pleraque olim studiosis resertissima inquilinis carerent, & ex multis Academicorum millibus, quae eo olim convolaverant, ne unus superesset, quod fipsi literis ad Henricum & patres in Synodo convocatos missis gravitèr, jam deplorabant.
& Christianorum consortio iis interdicitur, qui de Ecclesiae privilegiis & jurisdictione derogarent. Ab hoc tempore provinciae suae administrationi diligentèr incubuit, nullà per tres annos Synodo indicta donec aerarii regii inopia ad fustinendos belli Gallici sumptus Ecclesiasticorum subsidio indigeret. Burgundionis enim ad Gallum defectio, & Bedsordien sis mors vehementer res nostras affixerunt, quae in annum sequentem inciderunt. Siquidem interventu Eugenii, & Concilii Basileensis, in urbe Atrebatum convenerunt tum temporis oratores ad pacem ineundam à rege nostro, à Carolo, & à Burgundione missi, ubi nostris & Gallis ob immodicas conditiones utrinque postulatis dissidentibus, Burgundi tandem cum iis conciliati sunt; & mox Bedfordiensis Galliae Prorex morbo extinctus ést: cujus mortem ingens rerum mutatio brevi est secuta. Nam Parisienses conspiratione