A26815:815
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam Scaligeri magno Venetorum odio flagrabant: ex quo Martinus Papa 1Brunorum Scaligerum, de posteritate Antonii, ultimi Veronensium principis, in Venetos concitarat. Deinde Nicolaus Pius, ejusque filius Benedictus Scaligeri, apud Matthiam regem Hungariae, & Caesarem Fridericum tertium saepiùs egerant: ut avito imperio restituerentur. Veneti ergo putantes, quamdiu ullus ex gente Scaligerà superesset, novi belli semina nunquam defutura, praesertim cum Benedictus apud Caesarem & regem Hungariae potentissimum plurimum gratiâ valeret: nihil prius habuerunt, quàm eos, quos securitati suae imminere arbitrabantur, de medio tollere. Biduo itaque post, hoc est ante diem VII. Kal. Maji Ripam castrum invadunt: ut & novam puerperam Berenicam Lodroniam, & filios, Titum quidem bimulum, Juliam autem adhec 2de matre rubentem, tollerent. Ad consternationem rusticorum, qui, propter repentinum hostis adventum, cara sua ex propinquis villis in arcem convasaverant, excita puerpera: salutem fugâ sibi, & filiis peperit: atque ad patrem Paridem, cognomento Magnum, comitem Lodronii, profugit: Hosts arce potiuntur. Hanc ultimam de naufragio Scaligerae domus tabulam rapuerunt Veneti.
Jam Scaligeri magno Venetorum odio flagrabant: ex quo Martinus Papa 1Brunorum Scaligerum, de posteritate Antonii, ultimi Veronensium principis, in Venetos concitarat. Deinde Nicolaus Pius, ejusque filius Benedictus Scaligeri, apud Matthiam regem Hungariae, & Caesarem Fridericum tertium saepiùs egerant: ut avito imperio restituerentur. Veneti ergo putantes, quamdiu ullus ex gente Scaligerà superesset, novi belli semina nunquam defutura, praesertim cum Benedictus apud Caesarem & regem Hungariae potentissimum plurimum gratiâ valeret: nihil prius habuerunt, quàm eos, quos securitati suae imminere arbitrabantur, de medio tollere. Biduo itaque post, hoc est ante diem VII. Kal. Maji Ripam castrum invadunt: ut & novam puerperam Berenicam Lodroniam, & filios, Titum quidem bimulum, Juliam autem adhec 2de matre rubentem, tollerent. Ad consternationem rusticorum, qui, propter repentinum hostis adventum, cara sua ex propinquis villis in arcem convasaverant, excita puerpera: salutem fugâ sibi, & filiis peperit: atque ad patrem Paridem, cognomento Magnum, comitem Lodronii, profugit: Hostes arce potiuntur. Hanc ultimam de naufragio Scaligerae domus tabulam rapuerunt Veneti.