A26815:802
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sicut singuli SCAEVOLAE filii operam strenuè dederunt, ut varias patris dotes ac virtutes imitarentur; ità eorum unus, Petrus SAMMARTHANUS dominus de la Jall•tiere, quaesturâ Galliae apud Pictones sunctus, quasi sortem sibi peculiarem adscivit Genium defuncti in carmine Gallico laudatissimum: quo ille quoque inclytas Majestatis suae victorias felicissimè illustravit. Quod etiam plerunque huic familiae proprium & congenitum videmus, ut haereditario quodam jure heroica Regum nostrorum gesta sibi celebranda assumant.
Illustrissimus historicorum T. Livius regionum longissimè dissitarum incolas Romam pertraxit, ut aliquid Româ quanquam florentissimâ majus admirabiliusque ibi viderent: Ità Scaevola noster tantam sibi famam undiquaque comparaverat, ut non solùm à quamplurimis, diversae sortis ac loci Gallis, Episcopis, Senatoribus, Magnatibus, virisque literatis inviseretur, sed etiam ab exteris variarum gentium, quorum aliqui non minori cultu & honore illum conspexerunt, quàm si coràm venerandissimis mortalium capitibus comparuissent. Quinetiam nonnulli Principes & illustres viri ex Italia, Germania, & Anglia, profecti, cum per Galliam iter facerent, laudabili hâc curiositate ducti SAMMARTHANUM adibant, cum Pictavii habitaret. Sed super omnia sibi faustum ac felix existimavit, quod paucis diebus antequam hanc vitam beatissimâ immortalitate commutavit, serenissimus Walliae Princeps (brevi posteà Magnae Britanniae Rex) cum ementito habitu per hoc Regnum Hispaniam versus transiret, tanto honore eum dignatus est, ut etiam domi suae Julioduni de industria visitaret, nec exiguam voluptatem ab aspectu tam illustris & spectabilis viri sentiret.
Jam grandaevus erat, & aliquoties dicere solebat, see quamvis sub auspiciis septem Regum nostrorum vixisset, hoc tamen prae caeteris insigne ac gloriosum ducere, quòd preces & vota (quae multo antè in opere Paedotrophiae ad Deum effuderat) exaudita atque impleta essent, quodque Regiam domum auspicatissimo Delphini partu adauctam videret; quam singularem felicitatem bono augurio quasi praedixerat in persona magnanimi Regis nostri consummatam, opportunè à coelo dati ad decus & nomen Imperii Gallici sublimiùs quàm unquam aliàs extollendum.