A26815:820
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Secutum est paulo post funestissimum praelium ad Ravennam: in quo prima coitione cum dubia fortuna & multo utrinque sanguine diu pugnatum esset, 1Benedictus, & Titus filius Cesariae turmae vexilliser, interfecti sunt: quorum cadavera hosti erepta Julius Caesar in tuto reponenda, Aquilam etiam receptam, quam Titus gestaverat, Caesari reddendam curavit. Cùm Caesarei jam victoriam exploratam haberent, id quod ex acclamationbus militum, ut fit, sibi persuadebant: Ecce acerrimus juvenis illustris Gasto Fuxius, dux universi exercitus Gallici, collectis viribus, secundo in Caesareos signa movet. Unde maiore longè, quam antea, clade praelio instaurato, Julius Caesar equo ab equite cataphracto Gallo deturbatus, & humi afflictus sexcentis equinis ungulis proculcatus est: ut inde pro mortuo à suis post pugnam elatus sit. Paucis tamen interjectis diebus cùm ad se rediisset, licet pessimè acceptus, ad Casarem propè depositus, ut deferretur, praecepit. Ibi Caesar laudatum ob patris & fratris corpora servata, & Aquilam receptam, praemiis virtutis effecit: equitem etiam & propinquum dixit, datis, ut solet, manu propriâ calcaribus aureis, & torque equestri cum appendice Aquilae imperialis aurea, 2quam Aquilam tametsi majors ejus gestaverant; tamen eam huic virtutis praemio Caesar accedere voluit, tanquam ab illo tune primum hoc praemium inciperet, non tanquam à majoribus delatum ad Scaligeros pervenisset. Itaque Scaligeri Aquilam imperii à tribus Caesaribus acceperunt: Alboinus quidem ab Henrico septimo, Canis Magnus & M•stinus III. à Ludovico Bavaro: Julius Casar pater josephi à Maximiliano I. cujus etiam propinquus dupliciter erat, natura & adoptione. Bartholomaea enim Austriaca Benedicti matter, ••lii Casaris avia, Caesaris Maximiliani erat. Deinde qui ob virtutem bellicam equites à Principe renunciantur, ii eadem operâ in affinitatem principis recipiuntur, & propinqui ejus declarantur quasi in • am ejus adept • Plurimum, fateor, Julius debabat Caesari, […] in ejus […], […], moribus, & […] […] informatus esset. Sed quicquid Caesar Ju • […] […] […] ejus operam, & vu • • , & calcaribus aurei compen licet ipse […] […] est, benignus & liberalis esset. Sed e […].