Liberos ex quinque maribus quatuor: feminas ex decem; tres reliquit. Audectus 1quinquennio antè Josephum natus, primus ex maribus orbos parentes fecit. De quo tàm verùm est; quod dicemus, quam mirum. Cum ea esset illius infantis indoles, quae non solùm parentes, sed etiam extrarios in amorem sui invitaret, & ut ratio postulat, pater eum impendio amaret; tamen non poterat sibi temperare, quin quoties in puerum oculos conjiceret, vultum tristitià contraheret, & signa animi moerore depositi, cum gemitu ederet; ita ut mater non difficulter colligeret, patrem saluti filii diffidere. Cùm causam doloris ex viro exquireret, ille caveret à nutrice vinosa, monere: sibi exploratum esse, puerum suffocatum iri. Cùm quotidie hanc curam matri objiceret, eaepit & ipsa quoque seriò timere. Itaque accidit, ut noctu surgens nutricem puero indormientem deprehenderet, ore ejus in os pueri impresso, adeo ut puero exanimando punctum temporis deesset: qui aegrè ab eâ oppressione refectus est. Cum iterum, & tertiùm in major periculo puerum offendisset, ebriosae mulieris culpâ, ante tempus ablactatum puellae pedissequae custodiendum & regendum commisit. Miseram parentem nutricis amolitione periculum à capite filii depulisse, sese autem defunctam omni metu existimantem, nihilo securiorem pater esse sinebat. Quare cum gerula puerum insanum in modum amaret; nocte quadam dormiens misellum inter arctissimos complexus * exanimavit. Ità patris vaticinium infelix exitus comprobavit. 2Leonardus, anno minor Josepho, à duodecim sicariis oppressus, & obtruncatus est, ad Laudunum oppidum Pictonum bellis civilibus. Janum Constantium, minorem Josepho quatuor annis, factio nobilitatis per aemulationem in Transsylvania interfecit, cum castro cuidam regendo à Stephano Des•ota, qui postea Poloniae rex fuit, impositus fuisset. Ambobus fortitudo sua, & rara indoles, exitio fuit. Ex quibus Leonardus avo Benedicto, Constanius autem propatruo Bonifacio simillimus erat. Silvium maximum omnium ⟨p. 415⟩3natu, annis totis decem majorem Josepho, morbus in dotalibus agris Novempopulaniae extinxit, annum agentem aetatis quinquagesimum quintum. Quatuor fratribus solus Josephus superstes decimus quartus matris suae: de quo alibi.
Liberos ex quinque maribus quatuor: feminas ex decem; tres reliquit. Audectus 1quinquennio antè Josephum natus, primus ex maribus orbos parentes fecit. De quo tàm verùm est; quod dicemus, quam mirum. Cum ea esset illius infantis indoles, quae non solùm parentes, sed etiam extrarios in amorem sui invitaret, & ut ratio postulat, pater eum impendio amaret; tamen non poterat sibi temperare, quin quoties in puerum oculos conjiceret, vultum tristitià contraheret, & signa animi moerore depositi, cum gemitu ederet; ita ut mater non difficulter colligeret, patrem saluti filii diffidere. Cùm causam doloris ex viro exquireret, ille caveret à nutrice vinosa, monere: sibi exploratum esse, puerum suffocatum iri. Cùm quotidie hanc curam matri objiceret, eaepit & ipsa quoque seriò timere. Itaque accidit, ut noctu surgens nutricem puero indormientem deprehenderet, ore ejus in os pueri impresso, adeo ut puero exanimando punctum temporis deesset: qui aegrè ab eâ oppressione refectus est. Cum iterum, & tertiùm in majore periculo puerum offendisset, ebriosae mulieris culpâ, ante tempus ablactatum puellae pedissequae custodiendum & regendum commisit. Miseram parentem nutricis amolitione periculum à capite filii depulisse, sese autem defunctam omni metu existimantem, nihilo securiorem pater esse sinebat. Quare cum gerula puerum insanum in modum amaret; nocte quadam dormiens misellum inter arctissimos complexus * exanimavit. Ità patris vaticinium infelix exitus comprobavit. 2Leonardus, anno minor Josepho, à duodecim sicariis oppressus, & obtruncatus est, ad Laudunum oppidum Pictonum bellis civilibus. Janum Constantium, minorem Josepho quatuor annis, factio nobilitatis per aemulationem in Transsylvania interfecit, cum castro cuidam regendo à Stephano Des•ota, qui postea Poloniae rex fuit, impositus fuisset. Ambobus fortitudo sua, & rara indoles, exitio fuit. Ex quibus Leonardus avo Benedicto, Constanius autem propatruo Bonifacio simillimus erat. Silvium maximum omnium ⟨p. 415⟩3natu, annis totis decem majorem Josepho, morbus in dotalibus agris Novempopulaniae extinxit, annum agentem aetatis quinquagesimum quintum. Quatuor fratribus solus Josephus superstes decimus quartus matris suae: de quo alibi.
- 1Liberi Scaligeri. Audectus Scaliger.
- 2[…] Jul. Casar. patris orationem […] […] A • . Leonardus Sea••ger. Janus Constantinue Scaliger.〈…〉 Jul. Casar. patris orationem 〈…〉 〈…〉 A • . Leonardus Sea••ger. Janus Constantinue Scaliger.
- 3[…] Scaliger, qui libros Poet. pater in scripsit. & de causis linguae Latin. Josephus Scaliger: de quo Parentalia ipsi facta Lugduni Batavorum.〈…〉 Scaliger, qui libros Poet. pater in scripsit. & de causis linguae Latin. Josephus Scaliger: de quo Parentalia ipsi facta Lugduni Batavorum.