A26815:827
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Victor reversus, nemine de suis desiderator, honoroficè à Prorege laudatus, & postea regi Francisco, qui superatis Alpibus, in Vicum novum Roverorum diverterat, eo nomine plurimum commendatus: ut justa stipendia turmae suae ex regiâ gazâ procederent, impetravit. Extra ordinem enim eam à Prorege obtinuerat, & ex nobilibus voluntariis, amicis suis, ferè supplerat. Quamvis autem aestus quidam militiae armorum amore potius, quàm odio quietis transversum ageret: tamen literarum, quibus prima ejus pueritia sub Maximiliano Caesar exculta fuerat, oblivisci non poterat. Itaque ubicunque à 1militiae laboribus respiratio daretur; quas Bononiae reliquisse videbatur, ad eas furtim dulcedine quadam rapiebatur: quem ardorem accendebat usus & familiaritas medici Taurinensis cujusdam, & Pharmacopolae, rei herbariae peritissimorum: qui ubi eum semel & iterum in montana ad herbarum investigationem deduxissent; accidit, ut eum nihil minus, quàm tale cogitantem alter disputationibus suis, alter peritia [Greek or Hebrew] ad medicinae studium incitarent. Jam Bononiae eos in Aristotle progressus fecerat; ut & magistris ipsis disputando admirationi esset. Itaque conquisitis Taurino Hippocratis, & 2Galeni libris, quos quidem tum nancisci per bellum licuit, adhibito in consilium Aristotle suo; brevi effecit; ut non solùm familiarem suum medicum Taurinensem, quem unicum ad medicinam incentivum habuerat; sed & summos medicos superaret. Oneris militaris solicitudo, & literarum amor eo illum perduxerant: ut cùm utrique functioni pro dignitate satisfacere vellet, noctes diebus, & munia militaria studiis continuando, rationem valetudinis non haberet. Quare annos natus triginta quinque, ex nocturnis laboribus 3militiae, & lucubrationibus literariis, item coeli Inalpini inclementiâ, arthritidem contraxit: cujus prima tentamenta adeo acerba fuerunt, ut multos menses decubuerit.
Victor reversus, nemine de suis desiderator, honoroficè à Prorege laudatus, & postea regi Francisco, qui superatis Alpibus, in Vicum novum Roverorum diverterat, eo nomine plurimum commendatus: ut justa stipendia turmae suae ex regiâ gazâ procederent, impetravit. Extra ordinem enim eam à Prorege obtinuerat, & ex nobilibus voluntariis, amicis suis, ferè supplerat. Quamvis autem aestus quidam militiae armorum amore potius, quàm odio quietis transversum ageret: tamen literarum, quibus prima ejus pueritia sub Maximiliano Caesare exculta fuerat, oblivisci non poterat. Itaque ubicunque à