A26815:814
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
INTER illustres Italiae familias multis retrò seculis floruit & gens Scaligera, multorum regum principumque genitrix: id quod testatur Torellius 1Saraina Jureconsultus: qui tres libros de principibus Scaligeris, & eorum gestis, sermone patrio conscriptos, reliquit. In hac familià illustrissimà, sed è fastigio suo, ut sunt humana, variis cladibus devolutâ, natus est Julius Caesar Scaliger: qui ut primus in gentem illam literas intulit: ita dignus est, ut literis, de quibus praeclarè meritus, memoria ejus conservetur. Pater ei fuit Benedictus Scaliger, vir & animo & corpore magnus: qui summae rei militari sub rege Matthiâ, gently suo, septendecim annos praesuit, & à 2Rhodo Turcici exercitus obsidionem avertit: matter Berenica Lodronia, comitis Paridis Magni filia. His igitur parentibus anno salutis millesimo quadringentesimo, octogesimo quarto, ante diem IX. Kal. Maji. feriâ sextâ, sex annis ante Matthiae cognomento Corvini, Hungarorum regis, interitum: qui ultimus fuit Scaligerorum Hunniadum: natus est in castro Ripâ, ad caput Benaci: qui locus fuerat hactenus ditionis Scaligerorum.
INTER illustres Italiae familias multis retrò seculis floruit & gens Scaligera, multorum regum principumque genitrix: id quod testatur Torellius 1Saraina Jureconsultus: qui tres libros de principibus Scaligeris, & eorum gestis, sermone patrio conscriptos, reliquit. In hac familià illustrissimà, sed è fastigio suo, ut sunt humana, variis cladibus devolutâ, natus est Julius Caesar Scaliger: qui ut primus in gentem illam literas intulit: ita dignus est, ut literis, de quibus praeclarè meritus, memoria ejus conservetur. Pater ei fuit Benedictus Scaliger, vir & animo & corpore magnus: qui summae rei militari sub rege Matthiâ, gentili suo, septendecim annos praesuit, & à 2Rhodo Turcici exercitus obsidionem avertit: mater Berenica Lodronia, comitis Paridis Magni filia. His igitur parentibus anno salutis millesimo quadringentesimo, octogesimo quarto, ante diem IX. Kal. Maji. feriâ sextâ, sex annis ante Matthiae cognomento Corvini, Hungarorum regis, interitum: qui ultimus fuit Scaligerorum Hunniadum: natus est in castro Ripâ, ad caput Benaci: qui locus fuerat hactenus ditionis Scaligerorum.