A26815:84
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam Panormitanus klibello pro Basileense Concilio contra Eugenium edito demonstrat augustiorem esse Concilii, quàm Pontificis potestatem, Pontifici in Concilium nullum jus esse, Concilio contra Pontificem subjici, ab eo in jus vocari, coerceri, & demoveri posse, easque poenas in Eugenium contumacem fidei desertorem, Ecclesiae hostem, simoniacum, perjurum, sicarium rectè constitutas esse: & de Conciliii supremo in pontitices imperio alibi saepe in lcommentaris agit: Ludovicus autem Romanus in responsis suis disserit, à msententia Pontificis ad Concilium rectè provocari, Pontifici concilium ndimittenti non esse obtemperandum, quin Pontificem ipsum ogradu suo à Concilio posse spoliari: vir (inquit pAeneas Sylvius) non Roma tantum sed • lo dignus, nec admirationi, sed stupori futurus, si oetatis tempora duplicasset: illium autem fortuna Italiae invidit, quae virum vix trigesimum annum aetatis egressum per pestem Basileaetum abstulit. Intererat enim Basileensi Concilio Aeneas Sylvius, eidémque operam suam adhibuit, laudatis iis omnibus, quae contra Eugenium ⟨p. 46⟩gesta sunt, editisque duobus libris, in quibus illius Concilii historiam descripsit. Quos tamen Pontisex postea factus, & Pius II. dictus, mutato cum fortuna animo, abolitos cupiens revocavit. Sanè istam de Concilii in Pontifices Romanos potestate, sententiam qJurisconsulti tuebantur, quamdiu dicendi, scribendique libertate usi sunt, donec posteriore seculo in Pontificum servitutem redacti iis adblandiri inciperent, & rdamnato expressim Concilio Basileense, Pontifices tandem supra Concilium & Ecclesiam universam evexerunt, & imperium illud adeo sedi Romanae affixum esse s Theologi deinceps asseruerunt, acsi Pontifex nec illud exuere, nec seipsum Concilio quavis ratione subjicere possit. Priusquam exiret hic annus, in quo Basileae ista gerebantur, Henricus aliam Synodum Londini vocavit XI. Kal. Decemb. cui adversa valetudine impeditus eo die interesse non potuit: sed post aliquot dies accedens a lachrymis vix abstinuit, dumb oratione copiosa gravissimas Ecclesiae aerumnas recitaret, paenis illis Judicibus Ecclesiasticis quotidiè irrogatis, quae in provisores lege illa (quae vulgò de Praemunire apellatur) sancitae sunt, & clericis promiscuè ad Judicum Civilium tribunalia evocatis.