A26815:71
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hisce literis à Cantuariense in Galliam missis ita commotus est rex, ut Wyntoniense interdiceret, ne Cardinalis gradum susciperet, & aliquoties assereret, rmall see videre Wyntoniensem corona sua, quàm ornamentis Cardinalis insignitum: isque rege superstite ab eo munere abstinuit. At nunc regis pueritia & Bedfordiensis nepotis sui favore fretus illud denuo tentat, & à Pontifice Cardinalis titulo Presbyteri Divi Eusebii creatus est. Quae res facilem errori eorum causam praebuit, squi pro Henrico Wyntoniensi tradunt Henricum Cantuariensem Cardinalem titulo Presbyteri Divi Eusebii hoc tempore pore factum esse, cum is pius & moderati ingenii vir gradum illum ambiisse nunquam deprehendatur, per quem Pontificis servituti addictus necesse haberet aliquando à fide illa discedere, quam regi suo integram semper & illibatam praestitit. Erat enim majestatis regiae & immunitatum hujus regni adversus Pontificum ambitionem & Romanae Curiae rapinas acerrimus propugnator, eáque ratione hoc ipso tempore gravissimam Martini V. offensionem in se concitaverat. Siquidem tOxonienses literis Academiae publicis IX. Kal. Augusti hoc anno datis pro eo apud Martinum intercedunt, in quibus amplissimo testimonio, ipsum vitae speculum, morum lucernam, populo cleroque carissimum, candelabrum aureum in templo Ecclesiae Anglicanae constitutum appellants, Pontificem obtestantur, ne praesulis optimi famam privatis obtrectatorum delationibus apud se suggillari patiatur: eandémque ob causam tum etiam in conventu Ordinum Westmonasterii universi Civitatum & oppidorum 4delegati in inferior concilio, libello supplice regi porrec•o ab eo petunt, ut quamprimùm legatum Romam mitteret, ei in mandatis daret, ut Archiepiscopum Cantuariensem apud Pontificem excusaret, cujus odium ille sibi conciliaverat, quòd immensae Curiae Romanae potestati obniteretur. Aequissimum sanè erat, eum publicè ab omnibus defendi, qui pro publicis omnium commódis, & asserenda regni dignitate Pontificis iram parùm reformidaret. Wyntoniensi autem praeter Cardinalis titulum Legati etiam in Angliam, potestas à Pontifice data est, & mandata amplissima (facultates vulgò vocant) quae ille tanta avaritia deinceps exercuit, ut congestis opibus immensis Cardinalis opulentus ab omnibus diceretur.