A26815:849
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:849
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VIR Clarissime, Si ullo modo reus essem criminis illius cujus me superiors tuae accusabant, hoc est, nisi quater aut quinquies de obitu communis amici & parentis nostri [Greek or Hebrew] diligentissime ad te scripsissem, & illius commendation, cui amicitiam tuam debeo, & ea ipsa amicitia, cui omnia merito semper postposui, indignus essem. Nunc cum infelicitate mea factum sit, non culpa, ut de negligentia mea conqueraris, dabo operam, ut quam de me opinionem, ex aliorum culpa concepisti, hanc vicissim meae diligentiae condones. Et quandoquidem, [Greek or Hebrew] è divini ejus viri virtutibus, quem aeque ambo coluimus, nihil praeter recordationem nobis restat, faciam, ut hoc [Greek or Hebrew] meum, qui raro quidem quamdiu in hac urbe vixi, nunquam aut rarissime sub mortem, ab eo discessi, magna parva quaeque observare & audire ex eo potui, mecum tibi sit commune. Quamvis enim fieri non possit, quinqui talem tantumque amicum, qui parentem, praeceptorem, qui nutricium amisit, ad commemorationem singulorum vehementius commoveatur, quod admonitu non parum recrudescat luctus, tamen ubi idem ille aliquantulum remittit, & jam rationi plusculum de se permisit, sive voluptate aliqua meminisse eorum vix possumus, quae quo magis sunt praeclara ac heroica, eo dolorem adhuc crudum ac recentem vehementius accendunt. Cujus generis non pauca ex divini senis ore excepi: qui paulatim morti ac naturae cessit, & a morbo potius consumptus quam oppressus est. Menses admodum sex sunt, cum de editione Plauti, urgent Raphelengio nostro, qui non ignoraret, quantum apud eum prope solus possem cum eo coepi agere. Qua in re, sive amori meo, sive precibus hoc dedit, ut, quod constantissime omnibus negarat, mea causa & typography susciperet. ⟨p. 418⟩Itaque inter nos convenerat, ut uterque hoc ageremus: ego, editionem adornarem, certissima quaeque è codicibus, pauca & quae firmis niterentur rationibus, aut postea à libris confirmata essent, è doctorum emendationibus in textum reciperem, ac deinde singula cum eo communicarem: ille Comicum percurreret, & quae olim partim adnotarat, partim in memoria, qua plane incomparabili, ut nosti, utebatur, reposita haberet, partim & legendo revocaret, nobis traderet. Sed heu! paulo post, cum dies aliquot continuos, ut saepe alias, scribendis ad amicos literis dedisset, de [Greek or Hebrew] subita [Greek or Hebrew] vehementer query coepit.
VIR Clarissime, Si ullo modo reus essem criminis illius cujus me superiores tuae accusabant, hoc est, nisi quater aut quinquies de obitu communis amici & parentis nostri 〈non-Latin alphabet〉 diligentissime ad te scripsissem, & illius commendatione, cui amicitiam tuam debeo, & ea ipsa amicitia, cui omnia merito semper postposui, indignus essem. Nunc cum infelicitate mea factum sit, non culpa, ut de negligentia mea conqueraris, dabo operam, ut quam de me opinionem, ex aliorum culpa concepisti, hanc vicissim meae diligentiae condones. Et quandoquidem, 〈non-Latin alphabet〉 è divini ejus viri virtutibus, quem aeque ambo coluimus, nihil praeter recordationem nobis restat, faciam, ut hoc 〈non-Latin alphabet〉 meum, qui raro quidem quamdiu in hac urbe vixi, nunquam aut rarissime sub mortem, ab eo discessi, magna parva quaeque observare & audire ex eo potui, mecum tibi sit commune. Quamvis enim fieri non possit, quinqui talem tantumque amicum, qui parentem, praeceptorem, qui nutricium amisit, ad commemorationem singulorum vehementius commoveatur, quod admonitu non parum recrudescat luctus, tamen ubi idem ille aliquantulum remittit, & jam rationi plusculum de se permisit, sive voluptate aliqua meminisse eorum vix possumus, quae quo magis sunt praeclara ac heroica, eo dolorem adhuc crudum ac recentem vehementius accendunt. Cujus generis non pauca ex divini senis ore excepi: qui paulatim morti ac naturae cessit, & a morbo potius consumptus quam oppressus est. Menses admodum sex sunt, cum de editione Plauti, urgente Raphelengio nostro, qui non ignoraret, quantum apud eum prope solus possem cum eo coepi agere. Qua in re, sive amori meo, sive precibus hoc dedit, ut, quod constantissime omnibus negarat, mea causa & typographi susciperet. ⟨p. 418⟩Itaque inter nos convenerat, ut uterque hoc ageremus: ego, editionem adornarem, certissima quaeque è codicibus, pauca & quae firmis niterentur rationibus, aut postea à libris confirmata essent, è doctorum emendationibus in textum reciperem, ac deinde singula cum eo communicarem: ille Comicum percurreret, & quae olim partim adnotarat, partim in memoria, qua plane incomparabili, ut nosti, utebatur, reposita haberet, partim & legendo revocaret, nobis traderet. Sed heu! paulo post, cum dies aliquot continuos, ut saepe alias, scribendis ad amicos literis dedisset, de 〈non-Latin alphabet〉 subita 〈non-Latin alphabet〉 vehementer queri coepit.
Ita ut ab omni prope cibo abstineret. Nec post illud tempus, quod rarissime, nec nisi alicujus morbi gravioris victus vi aut pertinacia, consueverat, musaeum ingressus est. Ita sine manifesta aliqua mutation, mensaem integrum ad focum in cubiculo sedebat, ut amicis tantum qui accederent, vacaret, neque minus tamen de literis semper cogitare, & libellum penes se habere, quo & morbi taedium & temporis legendo falleret, & è studiis Musarum, quas feliciore nemo coluit successu, ultimam hanc voluptatem caperet. Porro hoc loco positus cum minus minusque cibum quotidie appeteret, magisque ac magis simul animo & corpore langueret, coepit, quod res erat, nescio quid mali gravioris suspicari. Est huic aëri samiliaris quidam morbus, sive languor, quem scorbutum vulgo vocant. Plinius sce•etyrben & stomacacen à Medicis suis temporis dictum fuisse notat. Hunc per se ipse, de Medicorum judiciis securus, praesensit. Neque frustra unquam suit viri prudentissimi vel spes vel metus. Nam ut hoc malum ex priori, ita ex hoc ipso tertium sibi imminere, saepius dicebat: hydropem nimirum, &, quod magis admirati sumus, certam ejus speciem, [Greek or Hebrew] nempe. Quae ut aliis plerisque, ita viro huic maximo fatalis fuit. Sunt in hac urbe Medici aliquot clarissimi, & ut [Greek or Hebrew] admodum gnari, ita [Greek or Hebrew]. Inter quos maxim familiariter Aelio Everardo Vorstio, nunc Magnifico apud nos Rectore, utebatur: viro, praeter Medicinam, rerum plurimarum egregie perito: cui è baptismo filiolum, mirae indolis puerum, susceperat. Hic primum, ut amicus, cum adhuc medicos aversaretur, invisere aliquoties eum coepit, & ut majorem sui rationem habere vellet, partim precibus, partim consilio & rationibus, ab eo postulare. Quod cum aegre impetraret, (vehementer enim omnem Medicorum opem, ac praesertim potions, respuebat) collegam suum virum praestantissimum Reinerum Bontium, circumspectissme adjunxit sibi: partim illius memor, [Greek or Hebrew]: partim, ut si tanto […] praeter expectationem, quod futurum omnes jam videbant, gravius quid evenisset, nihil ab uno praetermissum putaretur, quod praestari à duobus posset. Ita simul summi hominis constantiam aggressi sunt, qui vix uila ratione adduci poterat, ut mortem, quam effugere vix posse videbatur, saltem differri pateretur. Qui initio, qua erat in his quoque rebus peritia, oppugnare eorum consilia quam sequi malebat.
Neque scio, an quicquam perperam, nihil cert • ratione dixit. Ut illi quoque quibus commissa salus ejus esset, nihil esse difficilius, quam viro tam multarum rerum gnaro, aliquid praescribere, […] […] inter se conquererentur. Nam praeterquam quod & nomina herbarum & vires, ex frequenti [Greek or Hebrew] lectione, ad unguem didicerat, optime de morbo suo judicabat, quem talem esse ajebat, ut ⟨p. 419⟩humana ope curari non posset. Interim, quantum corporis, quod jam [Greek or Hebrew] penitus emaciatum erat, infirmitas permitteret, animum, quasi in statione, semper erectum habebat, ac ne tum quidem, ut nihil ageret, à see impetrare potuit. Existimo postremos, quibus ante mortem usus est, autores, Polybium & Lipsii De re Militari libros fuisse, quorum in altero, qui penes me est, infinita emandaverat, ac, inter caetera, paucissimis, antequam penitus lectulo affixus jaceret, diebus, pilum Romanum ex auctoris doctissimi description manu sua accurate delineaverat: quod in eo omnes qui Polybium illustrare conati essent, errasse existimaret; in altero, nonnulla, in quibus dissentiret, annotaverat. Caeterum, cum indies jam malum glisceret, ac constans [Greek or Hebrew] vires amplius consistere non sineret, tanquam miles jam emeritus, volente ita ac jubente natura, quod ab eo obtinere nec amici potuerant nec Medici, omni abdicare see studio coactus est. Qua de re plerumque apud me conquerebatur. Dolebat enim aliquod perire sibi tempus, neque amplius se vivere, sed superesse sibi, quotidie conquerebatur. Toto morbi tempore, cum de morte nunquam dubitasset, ardentissimas ad Deum preces fundebat, &, sive solus, sive cum amicis esset, magno ardore ac intentione animi delicta sua deplorabat, quae quidem [Greek or Hebrew] esse, tamen fiduciam, quam in eo repositam haberet qui peccatum nobis factus esset, longe majorem esse, ajebat. Saepe repetebat, certo quidem scire se, instare sibi mortem. Abesse autem tantum, ut communem illum terminum naturae ac viri sapientis portum, subterfugeret aut detrectaret, ut nihil aliud â Deo peteret, nihil aliud jam cogitaret, nisi ut quam minimo dolore & brevissimo his vinclis solveretur. Aeternae vitae gaudia praecipere see animo ac jam sentire. Non dubitare se quin agnum omnibus mactatum, [Greek or Hebrew], cujus desiderio langueret, brevi jam visurus esset.
Neque scio, an quicquam perperam, nihil cert • ratione dixit. Ut illi quoque quibus commissa salus ejus esset, nihil esse difficilius, quam viro tam multarum rerum gnaro, aliquid praescribere, inter se conquererentur. Nam praeterquam quod & nomina herbarum & vires, ex frequenti lectione, ad unguem didicerat, optime de morbo suo judicabat, quem talem esse ajebat, ut
Reliqua sordere sibi, neque quicquam esse, cujus causa, vel ad horam, vitae hujus usum prorogari sibi vellet. In his vocibus ac cogitationibus non semel eum deprehendi. Nihil humile, aut vulgar, aut abjectum loquebatur, qui & voces tales & solatia aversabatur, quaedam & cum indignatione accepit, ajebat enim puerum se ista didicisse. Si quis spem vitae superesse diceret, petebat, ut hanc spem servaret sibi, non enim senis interesse, quando moreretur: cui semel necessarium, semper tempestivum esset mori, multo minus Christiani, cujus esset bene mori. Quodam tempore, cum omni laudis ac virtutis genere ornatissimus clarissimusque senex Clusius noster, qui jam aliquandiu, partim per aetatem (octuagesimum enim annum & aliquot explevit) partim ex debilitate pedum domi see continuit, famulum ad eum mitteret, peteretque, ut excusatum se haberet, quod in hoc officio deficeret, respondit, non libenter modo see ignoscere illi, sed & singularem animi benevolentiam amplecti, neque opus hoc officio nunc esse; futurum enim frustra, cum uterque brevi in eundem locum conventuri essent, ubi alter alterum [Greek or Hebrew] complecteretur. Nam praecedere see quidem, illum autem sequi. Inter reliquas virtutes ejus, semper prudentiam miratus sum, quam cum aliis in rebus tum in hoc potissimum testatus est, quod fere annis singulis supremam voluntatem consignaret, & in testamenti tabulas referret, si quid vel mutaret, vel praetermissum esset, quod post obitum praestari vellet, ne aut testamento veteri aut [Greek or Hebrew], decederet. Idem ⟨p. 420⟩sub initium morbi cum in animo haberet, Bibliothecae suae indicem ad me misit, petiitque, ut ex eo libros seligerem quos vellem, certo enim scire, finem vitae jam instare: ideoque tempus esse, ut de amicis cogitaret. Haec [Greek or Hebrew] & admodum constanter. Quod cum peteret (nam & antea de tota nobis reliquenda mecum egerat, in quo pietatem meam ac modestiam expertus fuerat) non sine lachrymis, quae coram illo imbibendae erant, petere me dixi, Pietatis meae ac pudoris rationem aliquam haberet, nec praecipuas delicias ac voluptates suas, quibus vitam sustineret, ante mortem aliis transcriberet. Frueretur illis diu, quibus maxime delectaretur; & quod vitae superesset, sine curis ac molestiis non necessariis transigeret. Solum illum scire, quantopere eum semper reveritus fuissem.
Reliqua sordere sibi, neque quicquam esse, cujus causa, vel ad horam, vitae hujus usum prorogari sibi vellet. In his vocibus ac cogitationibus non semel eum deprehendi. Nihil humile, aut vulgare, aut abjectum loquebatur, qui & voces tales & solatia aversabatur, quaedam & cum indignatione accepit, ajebat enim puerum se ista didicisse. Si quis spem vitae superesse diceret, petebat, ut hanc spem servaret sibi, non enim senis interesse, quando moreretur: cui semel necessarium, semper tempestivum esset mori, multo minus Christiani, cujus esset bene mori. Quodam tempore, cum omni laudis ac virtutis genere ornatissimus clarissimusque senex Clusius noster, qui jam aliquandiu, partim per aetatem (octuagesimum enim annum & aliquot explevit) partim ex debilitate pedum domi se continuit, famulum ad eum mitteret, peteretque, ut excusatum se haberet, quod in hoc officio deficeret, respondit, non libenter modo se ignoscere illi, sed & singularem animi benevolentiam amplecti, neque opus hoc officio nunc esse; futurum enim frustra, cum uterque brevi in eundem locum conventuri essent, ubi alter alterum complecteretur. Nam praecedere se quidem, illum autem sequi. Inter reliquas virtutes ejus, semper prudentiam miratus sum, quam cum aliis in rebus tum in hoc potissimum testatus est, quod fere annis singulis supremam voluntatem consignaret, & in testamenti tabulas referret, si quid vel mutaret, vel praetermissum esset, quod post obitum praestari vellet, ne aut testamento veteri aut , decederet. Idem
Funesta esse dona, quae amissione ac divortio tam venerandi capitis pensanda essent. Superesse alia non pauca, per quae meminisse illius possem. Vitam prae reliquis, quam emendate & ad exemplum omnium egisset, tum non pauca quae ex eo didicissem. Ad quae ille maxima severitate (erat enim [Greek or Hebrew]) recusantem eo perpulit, ut quosdam in schediolo notarem. Idem duo ex praecipuis amicis fecerunt, caeteris nonnullos ipse, quos relinqueret, elegit. Inter eos quorum rationem habuit, ut de utroque nostrûm nihil dicam, praecipui fuerunt, Vir Amplissimus Cornelius vander Mylius, Academiae Curator, quem mirifice amarat semper, Clarissimi viri Dominicus Baudius, Johannes Latius, Grotius [Greek or Hebrew], & Johannes Rutgersius, juventutis nostrae, sive ingenium, sive eruditionem, sive spem quam de se quotidie majorem praebet, videas hodie Brinceps, Reliqui (exceptis his quos Academiae legavit) divenditi sunt, è quibus aes haud sane modicum confectum est, quod oeconomo illius, qui fideliter [Greek or Hebrew] annos plurimos inserviit, ex voluntate ejus cessit. Ipse, quia verecundum nimis ac modestum in eligendo judicabat, quod praetermissum à me fuerat, ex supellectile argentea supplevit, è qua quod clarissimum habuerat, reliquit. Sed ad mortem redeo. Aliquot diebus ante summum ac fatale tempus (vide heroicam ac summam circa [Greek or Hebrew] securitatem) cum ad eum accessissem, de versiculis quibusdam suis, cum antea ne mentionem quidem ejus rei ferret (nemo enim magis sua contemnebat) utrum eos editurus essem, perfunctorie quaesivit. Cum facturum me dixissem; Scazontem, inquit, quendam qui praetermittendus non erit, primae Manilii editioni praefixum invenies. Memini me tamen alibi memoria lapsum esse. Igitur pro illo Rex Celtiberae Tarraconis Alfonsus, reponendus erit ille, Castellae amoena rex vetustus Alfonsus.
Funesta esse dona, quae amissione ac divortio tam venerandi capitis pensanda essent. Superesse alia non pauca, per quae meminisse illius possem. Vitam prae reliquis, quam emendate & ad exemplum omnium egisset, tum non pauca quae ex eo didicissem. Ad quae ille maxima severitate (erat enim 〈non-Latin alphabet〉) recusantem eo perpulit, ut quosdam in schediolo notarem. Idem duo ex praecipuis amicis fecerunt, caeteris nonnullos ipse, quos relinqueret, elegit. Inter eos quorum rationem habuit, ut de utroque nostrûm nihil dicam, praecipui fuerunt, Vir Amplissimus Cornelius vander Mylius, Academiae Curator, quem mirifice amarat semper, Clarissimi viri Dominicus Baudius, Johannes Latius, Grotius 〈non-Latin alphabet〉, & Johannes Rutgersius, juventutis nostrae, sive ingenium, sive eruditionem, sive spem quam de se quotidie majorem praebet, videas hodie Brinceps, Reliqui (exceptis his quos Academiae legavit) divenditi sunt, è quibus aes haud sane modicum confectum est, quod oeconomo illius, qui fideliter annos plurimos inserviit, ex voluntate ejus cessit. Ipse, quia verecundum nimis ac modestum in eligendo judicabat, quod praetermissum à me fuerat, ex supellectile argentea supplevit, è qua quod clarissimum habuerat, reliquit. Sed ad mortem redeo. Aliquot diebus ante summum ac fatale tempus (vide heroicam ac summam circa securitatem) cum ad eum accessissem, de versiculis quibusdam suis, cum antea ne mentionem quidem ejus rei ferret (nemo enim magis sua contemnebat) utrum eos editurus essem, perfunctorie quaesivit. Cum facturum me dixissem; Scazontem, inquit, quendam qui praetermittendus non erit, primae Manilii editioni praefixum invenies. Memini me tamen alibi memoria lapsum esse. Igitur pro illo Rex Celtiberae Tarraconis Alfonsus, reponendus erit ille, Castellae amoena rex vetustus Alfonsus.
Haec oculis languentibus, ac fractis morbo viribus, vicinus, ut tum quidem videbatur, morti, integerrimis tamen sensibus dicebat. Quem, cum domum rediissem, percussus miraculo, in meo codice, ut jussus fueram, notavi. Verum admirandi hujus vel tranquillitatis vel securitatis, nisi [Greek or Hebrew] vocare malis, toto morbi tempore plurima quotidie amicis exempla dedit. E quibus unum quod in mentem nobis nunc venit, apud te dissimulare non possum. Solebam, quoties aliquid carmine aut sermone concepissem, minus occupato ⟨p. 421⟩id recitare. Quae res tantae voluptati illi erat, ut plerumque quaereret, quid novi attulissem. Est Hagae Comitis, vir nobilissimus, neque minus eruditionis, cum sit ipse eruditissimus, mire amans, Principi nostro a Secretis, Johannes Milander Poederoyae Dominus, qui cum exquisitae formae atque aetatis floridae uxorem, ipse senex duxisset, nuptiali carmine amicum prosecutus eram. Uno mense circiter aut paulo amplius ante obitum, cum more solito languentem accessissem, maximo cum gaudio accepit venientem, & cum frigus unice intensum esset, togam promi jussit: quam cum puer attulisset, cruri suo periscelidem diripuit, ac ipse toga me accinxit, petiitque ut in coena secum essem. In qua, quamvis aeger, quamvis conclamatus, quamvis ab initio morbi nunquam de fine ejus dubitasset, sed & saepius acerrime invectus in amicos esset, qui periculum extenuarent, aut spem vitae facerent, quamvis denique omni cibo ipse abstineret & spectator coenae tantum esset, maxima hilaritate me excepit. Paulo antequam accubuissem mensae, quia adlubescere videbam, carmen illi, quod conscripseram, praelegi. Quod cum placuisse sibi, ut solebat, plurimis testatus esset, Brevi, inquit, alterum Epithalamium scribendum erit. Cum tacerem, neque assequerer quid vellet; iterum, Josepho, inquit, Scaligero, & Aquae Intercuti, vide ut alterum, Amice, scribas. Ita enim praeter expectationem meam in re capitali sua lepide jocari solebat, ut nonnunquam, novum see Diogenem diceret, nam ut illum, ita se in dolio jam habitare, de ventre autem loquebatur, qui non parum prominere coeperat. Die quodam, cum moestissimus ad ejus lectulum sederem, quod paulatim Solem istum nobis eripi, nec procul esse occasum ejus ex indiciis quamplurimis colligerem, postquam de nonnullis mecum libere egisset, aliquandiu me intuitus, Illud affirmare cuivis, inquit, tibi persuadere potes.
Haec oculis languentibus, ac fractis morbo viribus, vicinus, ut tum quidem videbatur, morti, integerrimis tamen sensibus dicebat. Quem, cum domum rediissem, percussus miraculo, in meo codice, ut jussus fueram, notavi. Verum admirandi hujus vel tranquillitatis vel securitatis, nisi vocare malis, toto morbi tempore plurima quotidie amicis exempla dedit. E quibus unum quod in mentem nobis nunc venit, apud te dissimulare non possum. Solebam, quoties aliquid carmine aut sermone concepissem, minus occupato
Josephum Scaligerum neminem aeque amass ac Danielem Heinsium. Et utinam, quod saepe dixi, Pater meus Julius te nosset, quam efflictim te amasset! Non ita multò pòst, die alio cum rediissem, & de valetudine interrogassem, Fili, inquit, Daniel, extrema vides. Vix dolori parsum. Corpus, ex assidua hac decumbendi consuetudine & morbi inclementia, exhaustum est. Manet idem vigour animi. Inimici mei si me videant, divinae irae hoc ascribant. Nosti quid de aliis jam divulgarint. Tu de his testari potes. Perge ut coepisti. Et hoc age, ut memoriam illius qui tantopere te amat, sancte tuearis. Sed & Deus sine dubio te amat; Et amabit, quamdiu bona tua illi referes acceptum, quae quo minus ostentabis, eo pluris erunt. Arrogantiam & fastum vita. Ab ambitione, quantum potes cave, & inprimis, ne adversus animi sententiam, illius causa quicquam agas. Quicquid in te est, illius totum est. [Greek or Hebrew]. Fuit tibi tuus Scaliger. Ego, cum ad voces illas aliquid pararem, ita linqui animo me sensi, ut in lacrymas effusus, quae dissimulandae coram eo erant, voci vix suppeditarem. Quare aliquantulum in proximum triclinium secessi, donec integer & mei compos, denuo me exhiberem. Paucis post diebus, cum ob causam sonticam, qui diuturniorem quoque morbum fore suspicaret, Lugduno Hagam, H•ga Delphos profectus essem, & octavam circa horam domum rediissem, Ecce tibi subito & praeter omnem expectationem, amicissimi Baudii privignum, qui jam in extremis versari Scaligerum significaret. Protinus venirem ac me illi sisterem. ⟨p. 422⟩Addebat, petere hoc aegrum, & nonnulla de me illi, quamvis animam agenti, excidisse. Ego, quanquam nihil praeter finem vitae ab hoc morbo expectandum, & vidissem ipse, & amicos saepe monuissem, tamen vehementer animo commotus, aut, ut loquar verius, ignarus mei, propere accurro. Ibi vero senem nostrum (quod ne jam quidem sine lachrymis commemorare possum) [Greek or Hebrew], sine ullo sensu aegre trahentem animam, invenio, quae paulatim per momenta singula, circa horam vero quartam matutinam, post supremas preces, penitus, & quidam ita placide defecit, ut sine ulla vel levissima mutatione, non tam expiraverit quam vivere desierit, cum tamen satis valide atque acriter, tanquam integer aetate ac primaevus, horas plurimas cum morte colluctatus esset. Quod & Caesari Parenti ejus (ob immensum credo & heroicum vigorem) evenisse, saepius ex eo intellexi.
Josephum Scaligerum neminem aeque amasse ac Danielem Heinsium. Et utinam, quod saepe dixi, Pater meus Julius te nosset, quam efflictim te amasset! Non ita multò pòst, die alio cum rediissem, & de valetudine interrogassem, Fili, inquit, Daniel, extrema vides. Vix dolori parsum. Corpus, ex assidua hac decumbendi consuetudine & morbi inclementia, exhaustum est. Manet idem vigor animi. Inimici mei si me videant, divinae irae hoc ascribant. Nosti quid de aliis jam divulgarint. Tu de his testari potes. Perge ut coepisti. Et hoc age, ut memoriam illius qui tantopere te amat, sancte tuearis. Sed & Deus sine dubio te amat; Et amabit, quamdiu bona tua illi referes acceptum, quae quo minus ostentabis, eo pluris erunt. Arrogantiam & fastum vita. Ab ambitione, quantum potes cave, & inprimis, ne adversus animi sententiam, illius causa quicquam agas. Quicquid in te est, illius totum est. . Fuit tibi tuus Scaliger. Ego, cum ad voces illas aliquid pararem, ita linqui animo me sensi, ut in lacrymas effusus, quae dissimulandae coram eo erant, voci vix suppeditarem. Quare aliquantulum in proximum triclinium secessi, donec integer & mei compos, denuo me exhiberem. Paucis post diebus, cum ob causam sonticam, qui diuturniorem quoque morbum fore suspicaret, Lugduno Hagam, Hga Delphos profectus essem, & octavam circa horam domum rediissem, Ecce tibi subito & praeter omnem expectationem, amicissimi Baudii privignum, qui jam in extremis versari Scaligerum significaret. Protinus venirem ac me illi sisterem.
Simul expirasse vidi, protinus ad lectulum accessi, ut defuncti oculos componerem; quos ultimo aspectu nostri satiare ante obitum desideraverat. Caeterum cum lachrymae obstarent, hoc officium fidissimus oeconomus praevertit: qui & ipse ingentem lachrymarum vim cum maximo clamore ac ejulatu, &, ut ille Socratis amicus in Phoedone, [Greek or Hebrew], effundebat, qui, quo melior vir & hero fidelior semper fuerat, eo magis omnibus commiserationem ac lachrymas commovit: mihi vero animum excussit. Non enim, mi Isaaci, dubitabis, quid & quantum, solus pene, in communi hac calamitate amiserim, qui non nescis, quid & quantum ex assidua familiaritate tanti hominis, nisi mihi defuissem, proficere potuerim, quem ille ex omni juventute, quem tantopere diligeret, instrueret, formaret, cui omnia optima praeciperet, ante annos aliquot elegerat, cui tot magnorum hominum favorem ac benevolentiam conciliaverat. Inter quos Amplissimum Thuanum, Nobilissimum Dousam, te prae caeteris, mi Causabone, semper habui. Nullus unquam huc legatus venit, cui non me sponte commendarit, apud quem non effusissime, nec pro tenuitate mea, sed pro ineffabili amore suo, de me verba fecerit, cum sine ullius commendation, annos natus circiter octodecim, in urbe hac primo illi innotuerim. Inter prima tamen pono, quod aetatem nostram, adhuc lubricam ac fluctuantem, saluberrimis consiliis ac monitis direxerat: quod judicium de omnibus autoribus antiquis, candidissime quotidie communicaret. Inter ambulandum, coenandum, prandendum, omnia de quibus dubitarem solveret ac expediret, quaedam & de quibus dubitandum esset, callide dictaret ac suggereret. Nam plerique hodie ne dubitare quidem sciunt, quibus omnia contemnere ac nescire satis est. Omitto omnia majora quam in homine quae semper vidi, quibus horis singulis intersui. Omitto tot acute dicta, tot heroicas omitto voces quas excepi ac notavi. Ut ab eo nunquam nisi [Greek or Hebrew] discesserim: [Greek or Hebrew]. ⟨p. 423⟩Denique, ut cum politissimo autore loquar, cum quo nemo lubentius quam ille loquebatur. Lacrumo, quae posthac futura est vita, cum in mentem venit Solitudoque. Nam quae aliquod solatium adferre nobis poterant & aliis adferre credo, ea maxim nos cruciant, cum non modo manum ejus quem tantopere dilexi, singulis diebus, in legatis ejus video & tracto, sed & nomen meum ea manu scriptum invenio.
Simul expirasse vidi, protinus ad lectulum accessi, ut defuncti oculos componerem; quos ultimo aspectu nostri satiare ante obitum desideraverat. Caeterum cum lachrymae obstarent, hoc officium fidissimus oeconomus praevertit: qui & ipse ingentem lachrymarum vim cum maximo clamore ac ejulatu, &, ut ille Socratis amicus in Phoedone, , effundebat, qui, quo melior vir & hero fidelior semper fuerat, eo magis omnibus commiserationem ac lachrymas commovit: mihi vero animum excussit. Non enim, mi Isaaci, dubitabis, quid & quantum, solus pene, in communi hac calamitate amiserim, qui non nescis, quid & quantum ex assidua familiaritate tanti hominis, nisi mihi defuissem, proficere potuerim, quem ille ex omni juventute, quem tantopere diligeret, instrueret, formaret, cui omnia optima praeciperet, ante annos aliquot elegerat, cui tot magnorum hominum favorem ac benevolentiam conciliaverat. Inter quos Amplissimum Thuanum, Nobilissimum Dousam, te prae caeteris, mi Causabone, semper habui. Nullus unquam huc legatus venit, cui non me sponte commendarit, apud quem non effusissime, nec pro tenuitate mea, sed pro ineffabili amore suo, de me verba fecerit, cum sine ullius commendatione, annos natus circiter octodecim, in urbe hac primo illi innotuerim. Inter prima tamen pono, quod aetatem nostram, adhuc lubricam ac fluctuantem, saluberrimis consiliis ac monitis direxerat: quod judicium de omnibus autoribus antiquis, candidissime quotidie communicaret. Inter ambulandum, coenandum, prandendum, omnia de quibus dubitarem solveret ac expediret, quaedam & de quibus dubitandum esset, callide dictaret ac suggereret. Nam plerique hodie ne dubitare quidem sciunt, quibus omnia contemnere ac nescire satis est. Omitto omnia majora quam in homine quae semper vidi, quibus horis singulis intersui. Omitto tot acute dicta, tot heroicas omitto voces quas excepi ac notavi. Ut ab eo nunquam nisi discesserim: .
Tanta enim viri illius ingenuitas ac candor fuit, ut locorum emendationes quas ex tempore suggessi aut cum eo obiter communicavi, nomine apposito in margine expresserit. Quod in Herodoto, Hesychioque factum. Haec nunc nobis totidem sunt cruces. Sed haec hactenus. Quarto die, sine ulla, ut praeceperat, exequiarum pompa, solis praeeuntibus majorum insignibus, tanto omnium ordinum, omnium aetatum, tanto utriusque sexus concursu ac studio elatus est, ut viae incedentibus angustae, templum ab effusa multitudine occupatum esset. Ego, quanquam excusari maluissem, tamen exigentibus id à me Academiae Curatoribus, ante omnia officii & pietatis ratione, qua sola excusari quoque potui, oratione publica à funner defunctum prosecutus sum: cujus conclusio lachrymae fuerunt, quibus [Greek or Hebrew] quam voce cum praeirem ipse, eas auditoribus expressi. Sepultus est in templo Gallico, vulgo D. Mariae dicto, juxta locum ac subselliae è quibus conciones audiebat. Sepulchro suo verba haec inscribi jussit: JOSEPHUS. SCALIGER. JULII. CAESARIS. A. BURDEN. FILIUS. RESURRECTIONEM. HIC. EXPECTAT.
Tanta enim viri illius ingenuitas ac candor fuit, ut locorum emendationes quas ex tempore suggessi aut cum eo obiter communicavi, nomine apposito in margine expresserit. Quod in Herodoto, Hesychioque factum. Haec nunc nobis totidem sunt cruces. Sed haec hactenus. Quarto die, sine ulla, ut praeceperat, exequiarum pompa, solis praeeuntibus majorum insignibus, tanto omnium ordinum, omnium aetatum, tanto utriusque sexus concursu ac studio elatus est, ut viae incedentibus angustae, templum ab effusa multitudine occupatum esset. Ego, quanquam excusari maluissem, tamen exigentibus id à me Academiae Curatoribus, ante omnia officii & pietatis ratione, qua sola excusari quoque potui, oratione publica à funere defunctum prosecutus sum: cujus conclusio lachrymae fuerunt, quibus 〈non-Latin alphabet〉 quam voce cum praeirem ipse, eas auditoribus expressi. Sepultus est in templo Gallico, vulgo D. Mariae dicto, juxta locum ac subselliae è quibus conciones audiebat. Sepulchro suo verba haec inscribi jussit: JOSEPHUS. SCALIGER. JULII. CAESARIS. A. BURDEN. FILIUS. RESURRECTIONEM. HIC. EXPECTAT.
Ex quo modestiam divini viri, ex quo pietatem & [Greek or Hebrew] quod semper prae se tulit, facile agnosces. Monumentum illi publicum, aut potius Inscriptio, à Curatoribus decreta est, quam cum Oratione nostra & Epicediis accipies. Hic fuit exitus illius viri, quo majorem aut qui plura sciret, vix fuisse unquam, semper judicasti. Certe nunquam aetas ista, nunquam Academia haec plus amisit: quia Academiam amisit, quod de eo olim Nobilissimus vir Janus Dousa Academiae Curator publice testatus est. Hoc affirmare tibi possum, vos amicos ejus, qui ex scriptis eruditionem ejus aestimastis, vix vicesimam illius partem satis perspexisse. Praeter enim omnium aetatum, & locorum, praeter omnium temporum ac gentium historiam, praeter omnium linguarum ac disciplinarum scientiam, quod maxime in eo semper admirati sumus, promptitudo fuit & memoria extemporalis: quae tam bonum illi nomen erat, ut quaecunque legeret, teneret ac reconderet; de iis autem quae recondidisset, quovis loco quovis tempore interrogatus responderet, non inter eruditos tantum, sed & inter eos, qui in Rebus publicis & aulis toti occupantur. Ut non modo res quae quotidie geruntur, in Gallico praesertim regno, sed & singulorum qui aliquo in eo essent loco, instituta, mores, ingenium ⟨p. 424⟩ac consuetudinem, in numerato haberet. Quae res Praesidem Janinum, cum hic esset, in stuporem dedit, qui deceptum se fuisse ab amicis affirmabat. Expectasse enim virum, ex eorum commendatione, eruditum: invenisse hominem qui nihil ignoraret. Nihil enim studiosi hominis, nihil ex umbra habebat. Forma eximia fuit: nisi quod collapsa tempora ac cava, saepe materiem jocandi illi darent. Statura non tam alta ac procera quam mediocri ac habili: quod non nisi ex astantis alicujus qui procerus esset comparatione deprehendebatur. Oculis sagacibus & qui illum animi vigorem prae see ferrent. Acutis autemadeo, ut vel minimos quosque ductus, minima quaeque ac morosissima Orientis puncta atque apices, qui, ut nosti optime, aut offendunt vehementer oculos aut fugiunt, ad mortem usque assequeretur. Mundiciarum in cultu summam semper rationem habuit: ab omni illuvie & squallore ad supremam usque aetatem alienissimus, ut ne sordem quidem ullam aut capillum eminentem ferret. Barbam in Batavia sub senectutem tantum aluit: quae & reliqua non parum commendabat.
Ex quo modestiam divini viri, ex quo pietatem & 〈non-Latin alphabet〉 quod semper prae se tulit, facile agnosces. Monumentum illi publicum, aut potius Inscriptio, à Curatoribus decreta est, quam cum Oratione nostra & Epicediis accipies. Hic fuit exitus illius viri, quo majorem aut qui plura sciret, vix fuisse unquam, semper judicasti. Certe nunquam aetas ista, nunquam Academia haec plus amisit: quia Academiam amisit, quod de eo olim Nobilissimus vir Janus Dousa Academiae Curator publice testatus est. Hoc affirmare tibi possum, vos amicos ejus, qui ex scriptis eruditionem ejus aestimastis, vix vicesimam illius partem satis perspexisse. Praeter enim omnium aetatum, & locorum, praeter omnium temporum ac gentium historiam, praeter omnium linguarum ac disciplinarum scientiam, quod maxime in eo semper admirati sumus, promptitudo fuit & memoria extemporalis: quae tam bonum illi nomen erat, ut quaecunque legeret, teneret ac reconderet; de iis autem quae recondidisset, quovis loco quovis tempore interrogatus responderet, non inter eruditos tantum, sed & inter eos, qui in Rebus publicis & aulis toti occupantur. Ut non modo res quae quotidie geruntur, in Gallico praesertim regno, sed & singulorum qui aliquo in eo essent loco, instituta, mores, ingenium
Nam in Gallia, quod optime amici ejus meminerunt, strictius tondebat, interim & radebatur. Valetudine haud parum firma etiam hic usus est, nisi quod de duritate alvi ac morositate saepius conquereretur, ut non aliam mortis sibi causam fore apud me non semel auguratus sit. Interdum catarrho, nonnunquam & dolore coli tentabatur. Dentes, cum caetera constarent, raros habuit: aliquandiu ante obitum prope nullos. Ut panem siligineum, quo solo uti cogebatur, aegre conficeret, interdum vix confectum in stomachum demitteret. Sobrietatem & abstinentiam in victu (quo cum amicis exquisito, sed frugali, utebatur) solus cum esset, nimiam plerumque adhibuit. Ut in coena saepissime, postquam diem integrum in studiis fuisset, quod inprimis in conficiendo nobilissimo Inscriptionum Indice, evenisse illi saepius recordor, nihil praeter paucas passulas & exiguum diluti gustaret: plerunque Batavorum aqua tenuiter cum frugibus cocta, ex more hujus populi, contentus, quod non dubito, quin stomacho senili, hominis praesertim Galli, plurimum nocuerit. Amicitias ut sancte semper coluit, ita paucos amicorum loco habuit. Pauciores admiratus est, sed eos vehementer. Ut occasione qualibet eorum meminisset: ipse candidissimus, & ab omni adulatione aversus, nisi quod non minus improbos odisset, quam praeclaros homines admiraretur. Et neutrum dissimulare potuit. Nam ingenio ut vivido & igneo, ita heroico & aperto erat. Ut saepe cum adessem, de illo Philoctetae apud Sophoclem (quem aeque ambo mirabamur) cogitarem: [Greek or Hebrew] [Greek or Hebrew].
Nam in Gallia, quod optime amici ejus meminerunt, strictius tondebat, interim & radebatur. Valetudine haud parum firma etiam hic usus est, nisi quod de duritate alvi ac morositate saepius conquereretur, ut non aliam mortis sibi causam fore apud me non semel auguratus sit. Interdum catarrho, nonnunquam & dolore coli tentabatur. Dentes, cum caetera constarent, raros habuit: aliquandiu ante obitum prope nullos. Ut panem siligineum, quo solo uti cogebatur, aegre conficeret, interdum vix confectum in stomachum demitteret. Sobrietatem & abstinentiam in victu (quo cum amicis exquisito, sed frugali, utebatur) solus cum esset, nimiam plerumque adhibuit. Ut in coena saepissime, postquam diem integrum in studiis fuisset, quod inprimis in conficiendo nobilissimo Inscriptionum Indice, evenisse illi saepius recordor, nihil praeter paucas passulas & exiguum diluti gustaret: plerunque Batavorum aqua tenuiter cum frugibus cocta, ex more hujus populi, contentus, quod non dubito, quin stomacho senili, hominis praesertim Galli, plurimum nocuerit. Amicitias ut sancte semper coluit, ita paucos amicorum loco habuit. Pauciores admiratus est, sed eos vehementer. Ut occasione qualibet eorum meminisset: ipse candidissimus, & ab omni adulatione aversus, nisi quod non minus improbos odisset, quam praeclaros homines admiraretur. Et neutrum dissimulare potuit. Nam ingenio ut vivido & igneo, ita heroico & aperto erat. Ut saepe cum adessem, de illo Philoctetae apud Sophoclem (quem aeque ambo mirabamur) cogitarem: .
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis ⟨p. 425⟩putas? Tantum vellem, ut vel quidam eum irritassent parcius, aut ipse rarius eorum meminisset. Nam contemptu vindicari poterant. Famam enim, eruditionem, mores, ingenium, ut longe supra caeteros evexerat, ita longe ab imperitorum contemptu & laudibus in tutum receperat. Quorum male dicta aegre si feras, finem suum consequuntur: spreta, aut si risu ulciscaris, exolescunt & infamiam autoribus relinquunt. Adde quod responso serio & gravi magis irritantur. Sane ex omnibus quos eruditionis causa habuit infensos, nemo fuit, qui, non dicam, paria in maximis cum eo fecerit, sed qui tria Publii monosticha, quae me in stuporem saepius dederunt (neque ignoro quid tu judices) aut duo Dionysii Catonis disticha, eadem venustate hactenus repraesentaverit. Probitate, pietate, castitate, vitae temperantia, contemptu fortunae, à qua semper generositate animi ac magnitudine see vindicavit parem non habuit. Nobilitatem adversus quam aliquid licere sibi voluit improbitas, non scriptis tantum, sed & vita, quotidiana consuetudine, moribus, gestibus, verbis singulis, praeclarissime tutatus est, quae invicta argumenta sunt. Majestatem enim nemo mutuatur, sed exhibet. Et ut vixit, sic decessit. Amicorum omnium, inter caeteros & tui, ut ex Raphelenrgianis viris doctissimis probissimisque, quos supremam voluntatem suam exequi voluit, praecepit, rationem habuit. Caeteris, [Greek or Hebrew] reliquit. Paedagogica ingenia ad arrogantiam ac ostentationem nata, odio fatally prosequi solebat, neque unquam inter suos habuit, quibusdam domo & familiaritate sensim interdixit. Atheos, & qui de verbo Dei parum reverenter loquerentur aut sentirent, odio inexpiabili prosequebatur, quos severitate vultus & intuitu aversabatur, ut ne mentionem quidem ferret. Et non unum novi quem ex vultu oderat, qui & postea judicium illius confirmarunt.
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus [Greek or Hebrew], splendide [Greek or Hebrew]. Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendour [Greek or Hebrew], vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non [Greek or Hebrew] & designandam culpam, obelo notavit. Sed & ⟨p. 426⟩locorum emendationes, & interdum [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew], tam quae res quam voces spectant, & [Greek or Hebrew], aliaque id genus, sedulo in margin aut calce libri quem legebat, semper designabat, quales habeo non paucos. Testamentum bis condidit: semel ante annos aliquot Latin: semel, ac postremo, Gallice, non paucis immutatis, quo & discessit. Nam ne veteri discederet periculum non erat, quia voluntatem suam ut nonnunquam, quod jam dixi, immutabat, sic mutatam semper testabatur. Scripta propria & Patris, quae adhuc imperfecta erant, aut quae edi alia de causa noluit, in publica Bibliotheca, cui praesum, servantur. Quae vero edi iterum voluit, aut emendata reliquit, fidei meae credidit.
Plurima denunciavit nobis quae quam plurimis post obitum illius annis exitus probavit, quod diebus prope singulis in multis experimur. De calamitate Reipublicae postrema ac recentibus his malis, quorum vix initia videmus, plurima praedixit: quae quo eventura sint expecto. Versiculos non paucos, senex, admodum invitus ac quorundam importunitate victus, edidit, quos senium spirare ac languere querebatur. Nos & Graecos vere & Romanos esse scimus, nam hoc proprium habebat. Jambi enim, quos edidimus, Morales, sicut sponte scripsit, ita extra aleam ponendi sunt. In quibus , splendide . Graecos, paucos numero quos scripsit, ab antiquitate scriptos dicas. Nam quos vellet ex antiquis, ut volebat, exprimebat. Expedite & prompte, sed indifferenter Latine loquebatur. Quod initio molestum illi erat: quia Galli lingua sua saepius utuntur. In Epistolis quas concitatior aut tanquam editurus scripsit, admirandus splendor , vere ei propria, resplendet: ut ex magnitudine fortunae suae & Scaligerorum dignitate loqui videatur. In caeteris quae ad amicos & ex tempore scribebat, summa castitas sermonis & simplicitas elucet. Nam & raro circumducit, & nominibus plerunque verba singula subjungit, quod quemadmodum exignam, ut Rhetores loquuntur, compositionis curam arguit, ita nihil minus quam anxietatem testatur, & interdum maxime est inimitabile. Quanquam de idiotismis ejus scio quid inepti homines objecerint, noluisse tamen edi omnia, quae ita scripsit, caetera evincunt. Autorem nullum Graecum aut Latinum legit, quem non & designandam culpam, obelo notavit. Sed &
Inter reliqua sunt & [Greek or Hebrew] illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniel Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse [Greek or Hebrew] existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, erudition, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt [Greek or Hebrew] & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxim ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia [Greek or Hebrew], ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dumb vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.
Inter reliqua sunt & 〈non-Latin alphabet〉 illi Julii Scaligeri in libros De Historia Animalium Aristotelis Commentarii, de quibus ipsa verba hic ponam: Schedia Patris mei in dolio condidi, una cum Commentariis ejus in libros Aristotelis De Historia Animalium, quos maximi fecerim à Daniele Heinsio accurate recenseri, & Prolegomonis praemuniri, ut ita in publicum emittantur: quod ut faciat, eum etiam atque etiam rogo. Quod si quid obstiterit, quo minus Heinsius illam editionem praestare possit, tunc illi Commentarii intra Bibliothecam publicam contineantur: donec idoneus reperiatur qui editionem illam digne curare possit. Quae in utroque testamento sic leguntur. Atque in hoc opere non minus diligenter quam sollicite versari coepimus: quantum tamen hactenus colligere potui, plura sunt, vel transposita, vel mutila, vel alieno loco posita, vel nondum absoluta, quam ut sit speranda editio. Quod non ignorasse existimo, qui non semel hoc nobis confessus est. Ut vehementer mirer, cur sperare ab alio voluerit, quod tanto ipse temporis spatio pro deplorato habuit. Non quin edi possit, sed quod in tanti viri opere, non pauca, vel aliena, vel ab ipso nondum expolita, ideoque existimatione tanti hominis indigna, saepius edenda essent. Quod non temere ipsi committemus, qui non ignoramus, quantum permiserint sibi, quantum maximorum hominum existimationi detraxerint, qui posthuma eorum scripta divulgarunt, quod Cujacio & aliis hoc tempore evenit. Utinam adessem tibi! Multum opera, consilio, eruditione, ac judicio, juvare nos posses. In hoc opere praesertim, in quo multa sunt & plane tali viro digna, qui nusquam tam libere, ab Aristotele, quem solum semper coluit prae reliquis, dissensit. Habes, vir maxime ac amicissime, non modo nisi fallor quod optabas, sed &, quod fortasse nolles, omnia , ut in mentem quaeque veniebant. Restat, ut uterque nostrûm firmiora, partim quidem è memoria virtutis tanti viri, partim ex amore ejus, quo, dum viveret, nos prosecutus est, solatia petamus, ita enim magis nos conjungi puto. Nam ut alterum prae reliquis dum vixit admiratus est, ita alterum tenerrime dilexit. Vale, & amare me, ut soles, perge, ô maximum aetatis nostrae decus, & qui omnium judicio, sublato ex humanis rebus illo Sole, Rex & Princeps rei literariae relictus es. Lugduni Batavor. XXVIII Martii MDCIX. Iterum Vale.
Ita ut ab omni prope cibo abstineret. Nec post illud tempus, quod rarissime, nec nisi alicujus morbi gravioris victus vi aut pertinacia, consueverat, musaeum ingressus est. Ita sine manifesta aliqua mutatione, mensaem integrum ad focum in cubiculo sedebat, ut amicis tantum qui accederent, vacaret, neque minus tamen de literis semper cogitare, & libellum penes se habere, quo & morbi taedium & temporis legendo falleret, & è studiis Musarum, quas feliciore nemo coluit successu, ultimam hanc voluptatem caperet. Porro hoc loco positus cum minus minusque cibum quotidie appeteret, magisque ac magis simul animo & corpore langueret, coepit, quod res erat, nescio quid mali gravioris suspicari. Est huic aëri samiliaris quidam morbus, sive languor, quem scorbutum vulgo vocant. Plinius sce•etyrben & stomacacen à Medicis suis temporis dictum fuisse notat. Hunc per se ipse, de Medicorum judiciis securus, praesensit. Neque frustra unquam suit viri prudentissimi vel spes vel metus. Nam ut hoc malum ex priori, ita ex hoc ipso tertium sibi imminere, saepius dicebat: hydropem nimirum, &, quod magis admirati sumus, certam ejus speciem, 〈non-Latin alphabet〉 nempe. Quae ut aliis plerisque, ita viro huic maximo fatalis fuit. Sunt in hac urbe Medici aliquot clarissimi, & ut 〈non-Latin alphabet〉 admodum gnari, ita 〈non-Latin alphabet〉. Inter quos maxime familiariter Aelio Everardo Vorstio, nunc Magnifico apud nos Rectore, utebatur: viro, praeter Medicinam, rerum plurimarum egregie perito: cui è baptismo filiolum, mirae indolis puerum, susceperat. Hic primum, ut amicus, cum adhuc medicos aversaretur, invisere aliquoties eum coepit, & ut majorem sui rationem habere vellet, partim precibus, partim consilio & rationibus, ab eo postulare. Quod cum aegre impetraret, (vehementer enim omnem Medicorum opem, ac praesertim potiones, respuebat) collegam suum virum praestantissimum Reinerum Bontium, circumspectissme adjunxit sibi: partim illius memor, 〈non-Latin alphabet〉: partim, ut si tanto 〈…〉 praeter expectationem, quod futurum omnes jam videbant, gravius quid evenisset, nihil ab uno praetermissum putaretur, quod praestari à duobus posset. Ita simul summi hominis constantiam aggressi sunt, qui vix uila ratione adduci poterat, ut mortem, quam effugere vix posse videbatur, saltem differri pateretur. Qui initio, qua erat in his quoque rebus peritia, oppugnare eorum consilia quam sequi malebat.