A26815:862
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis ⟨p. 425⟩putas? Tantum vellem, ut vel quidam eum irritassent parcius, aut ipse rarius eorum meminisset. Nam contemptu vindicari poterant. Famam enim, eruditionem, mores, ingenium, ut longe supra caeteros evexerat, ita longe ab imperitorum contemptu & laudibus in tutum receperat. Quorum male dicta aegre si feras, finem suum consequuntur: spreta, aut si risu ulciscaris, exolescunt & infamiam autoribus relinquunt. Adde quod responso serio & gravi magis irritantur. Sane ex omnibus quos eruditionis causa habuit infensos, nemo fuit, qui, non dicam, paria in maximis cum eo fecerit, sed qui tria Publii monosticha, quae me in stuporem saepius dederunt (neque ignoro quid tu judices) aut duo Dionysii Catonis disticha, eadem venustate hactenus repraesentaverit. Probitate, pietate, castitate, vitae temperantia, contemptu fortunae, à qua semper generositate animi ac magnitudine see vindicavit parem non habuit. Nobilitatem adversus quam aliquid licere sibi voluit improbitas, non scriptis tantum, sed & vita, quotidiana consuetudine, moribus, gestibus, verbis singulis, praeclarissime tutatus est, quae invicta argumenta sunt. Majestatem enim nemo mutuatur, sed exhibet. Et ut vixit, sic decessit. Amicorum omnium, inter caeteros & tui, ut ex Raphelenrgianis viris doctissimis probissimisque, quos supremam voluntatem suam exequi voluit, praecepit, rationem habuit. Caeteris, [Greek or Hebrew] reliquit. Paedagogica ingenia ad arrogantiam ac ostentationem nata, odio fatally prosequi solebat, neque unquam inter suos habuit, quibusdam domo & familiaritate sensim interdixit. Atheos, & qui de verbo Dei parum reverenter loquerentur aut sentirent, odio inexpiabili prosequebatur, quos severitate vultus & intuitu aversabatur, ut ne mentionem quidem ferret. Et non unum novi quem ex vultu oderat, qui & postea judicium illius confirmarunt.
Irae incontinentior, sed placabilis erat. Injurias non paucas fortiter tulit. Conditionibus ex Gallia honestis huc vocatus fuerat: quibus cum diutissime reluctatus esset, neque tamen contemptum quorundam evaderet, qui non alia de causa eum oderant nisi quod tantus esset, magno animo contempsit. Et cum aliquando quaedam ejus generis quae mihi evenissent, apud eum cum dolore depromerem, adducta fronte, Filii, inquit, Dei sumus: exules sumus: libertatem maximam hic consecuti sumus, quid ulterius deberi nobis